Jump to content

Disputatio:Linguistica diachrona

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Incerti nexus intervici

[fontem recensere]

Sustulit Usor:UV plures nexus intervici, quos paginae addideram, quoniam pro parte tantum congruunt:

Dissentio. Vicidatis exacte congruenda quippe sunt elementa, atque nonnunquam licet addere locales nexus, si idonei sunt (quamquam ibi ampliores). Praecipue sunt diachronia et synchronia binae notiones, quae altera per alteram constituentur: quare in aliis Vicipaediis una pagina scripta est, in aliis duae sunt. Puto omnes nexus illos lectori utiles. Aucassin (disputatio) 13:25, 10 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Tibi hac in re assentior, Aucassin. Etiam nobis opus est commentatione de synchronia et diachronia disserenti. Iam in eo sum, ut mox huius adumbrationem ad Vicipaediam nostram addam. In qua commentatiuncula nexùs ad linguisticam synchronam et linguisticam diachronam faciam. Neander (disputatio) 14:24, 10 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Problema optime solutum. Aucassin (disputatio) 12:34, 14 Octobris 2014 (UTC)[reply]