Jump to content

Disputatio:Lingua Melitensis

Page contents not supported in other languages.
Partem novam addere
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Lingua Melittica)
Latest comment: abhinc 14 annos by Andrew Dalby in topic adiectivum "Meliticus/a/um" est mendum magnum

Unde "Melitta", unde "lingua Melittica"? Fontem si quaeris, sunt Vicipaedia et sitús interretiales Vicipaediá innixi. Insula Latine Melita aut Melite audit, et adiectivum est Melitensis, ergo Lingua Melitensis. --Neander 22:18, 15 Maii 2008 (UTC)Reply

adiectivum "Meliticus/a/um" est mendum magnum

[fontem recensere]

Salvete. Insulae Melitae Nominis adiectivum est Melitensis/Melitense (sicut Tristis/Triste). Scilicet adiectivum "Meliticus/a/um" est mendum magnum. Apud enim Ciceronem haec scripta sunt "Dicunt legati Melitenses" (In Verrem II.4.104: In Verres.2.4). In huius operis aliis partibus, Cicero ita scripsit "Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem" (In Verrem II.2.176: In Verres.2.2) et "Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium" (In Verres.2.2). Cicero quidem hoc adiectivo semper utabatur. Ergo adiectivum Meliticus/a/um mutandum est in "Melitensis/e". Paenitet me nondum scire haec mutare. Vos, si vultis, hoc facite. Gratias vobis ago. Laelius 12:16, 4 Iulii 2011 (UTC)Reply

Gratias agimus. Id iam suspicabar.
Tibi, usori novo, post quattuor dies licet paginas movere: sed hanc iam movi. Andrew Dalby (disputatio) 13:08, 4 Iulii 2011 (UTC)Reply