Disputatio:Lingua Extremadurensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Lingua, simul regio cum d scribamus. Paginam movenda esse ad Linguam Extremadurensem --Xaverius 21:41, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]

Incorrectum autem nomen et Extremadura et Extremadurensis. Nomen latine correctissimum Extrematura, quia ab extremum + -tura provenit, non a Durio flumine.--Frater Carmona Valviensis 21:49, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]

Cur? Habesne fontes pro "extrematura"? Certissime permultae fontes adsunt pro "extremadura", et Hispanicae et Latinae. Etiam puto -tura non suffixum Latinum esse, sed nescio--Xaverius 21:50, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Scripta antiqua "Extrematuram" referunt, ut Strematura, cum "t". Lege hunc articulum scriptum a Pablo Gonzálvez, magistro et sapiente linguam Extrematurensem. --Frater Carmona Valviensis 22:06, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Fortasse verbum Extremadura non in "extremis Durii" ortum est, sed et Extremadura et Extrematura adsunt in manuscripta Aevi Medii. Tandem in scriptis Latinis seris Extrematuram non videmus. Puto rectiorem Extremaduram quam Extrematuram esse, ita puto Extremadurensem meliorem. Nihilominus, quoque Extrematura forma verbi est, et fortasse in paginis quoque eam scribamus.--Xaverius 22:22, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]
(videte hanc compilationem fontium)--Xaverius 22:25, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Frater Carmona bene miram nominis formationem observat, sed Xavierus bene id habet. Hoffmann in lexico suo iterum iterumque "Extremadura" hic Latine dat.--Rafaelgarcia 23:15, 3 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Frater Carmona, vide scriptum Fabulli nostri de etymologiae Extremadurae: Disputatio_Usoris:Fabullus#Suffixum--Xaverius 12:50, 4 Iunii 2009 (UTC)[reply]

I think "giernu < generem" should be explained, so I put a "dubsig" next to it. Is it the Latin generem "I may beget", some kind of Romance *generem from genus, or a mistake? Lesgles (disputatio) 03:20, 19 Novembris 2014 (UTC)[reply]