Disputatio:Lingua Esperantica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

from Disputatio:Esperanto[fontem recensere]

Cur "Esperanto", quin "Lingua Esperantica", sicut in Victionario et multi loci in Interrete et quid est adverbium pro "esperanto"? Utimur quoque "Ido" dum Victionarium habet "Lingua Ida" --Harrissimo 21:05, 23 Augusti 2007 (UTC)

proposed corrections[fontem recensere]

1. Mi esperas, ke mia teksto "lucrum" ne estas tro erara.

2. En "exemplum" estas eraroj:

ili dixerunt -> illi dixerunt

illi diris -> ili diris

Sed mi ne scias, kiel tion korekti. iu alia faru! Sed nescio quomodo facere correctionem. Alius face quaeso. --HansEo 15:54, 10 Ianuarii 2009 (UTC)

Errores a te visos nunc correxi. Gratias. --Fabullus 20:55, 10 Ianuarii 2009 (UTC)

Res nominis "de esperantista"[fontem recensere]

Carissime Creator Paginae!

Ego, sentio "esperantistam" vocem non rectum esse, quia etiam nos non utimur "latinista" verbo, sed "studioso linguae Latinae". Non suntne omnes esperantistae "studiosi linguae Zamenhofianae"? Si adeo sentis, ut non dicam recte, rescribe! --Martinus567 15:06, 7 Februarii 2010 (UTC)

Minime, Martine. Latinista nomen late usurpatur sensu eius qui linguam Latinam colit. Similiter Esperantista.--Rafaelgarcia 18:10, 7 Februarii 2010 (UTC)

Esperantica?[fontem recensere]

Salvete!

Ipse nusquam video hunc terminum 'Esperanticus sermo', ideoque suadeo, ut inscriptionem ad linguam Zamenhoficam, quae fontem habet, mutemus.--Martinus567 06:21, 4 Septembris 2010 (UTC)

"Esperantica" verbum fictum esse censeo: anonymi quidam apud nos credunt -ica nominibus omnium linguarum suffixanda. Ubi reperis "Zamenhofica"? In pagina ipsa video "Zamenhofiana". Andrew Dalby (disputatio) 08:25, 4 Septembris 2010 (UTC)
Naturaliter Zamenhofianam, da veniam. Nonne vox fontis praestat vocem fontem non habentem? Licetne nobis Vicipaedianis verbum creare? --Martinus567 11:07, 5 Septembris 2010 (UTC)
Consentio. "Esperanticam" deprecor; aut "Esperanto" (indecl.) aut "Zamenhofianam" accipere possum. Alii quid dicunt? Andrew Dalby (disputatio) 11:27, 5 Septembris 2010 (UTC)
Secundum quotidianas leges linguisticas, nomen Esperanto ut videtur verbum Latinum sperantum (aut sperantus) ostendit—verbum quod, secundum leges linguae Latinae, vicissim nullo modo fieri potest! IacobusAmor 12:39, 5 Septembris 2010 (UTC)
Ergo es contra an pro, Iacobe?--Martinus567 13:21, 5 Septembris 2010 (UTC)
Fontem addidi sermonis Esperantici. Equidem textum Latine scriptum vocabulariis praefero. --Neander 14:42, 5 Septembris 2010 (UTC)
A! bene repperis. "Lingua Esperantica" igitur retinenda est? Andrew Dalby (disputatio) 14:51, 5 Septembris 2010 (UTC)
Retinenda, certe. At Latinitate animadvertente melius sonatur, sed rectum adiectivum "Zamenhofianus 3" negarem: si de linguis agitur, semper adiectiva -ica suffixa sunt, sed doleo me movere haud posse, cum nusquam paginam viderim ubi lingua nostra sic appellata esset. Zamenhofianos fortasse nominarem Esperantistas, quia Latinitati lemma "esperantista" terribile displicet. --Martinus Poeta Juvenis 08:47, 13 Iunii 2011 (UTC)

Lingua Esperantica Latinitatis Pars?[fontem recensere]

Hic vox marcata ut polemice inclusa in Latinitas. Hoc valde erratum mihi est, quia notabile artificialis appareat Esperantica, et multigenata: constructa per plurae partes diversae, ex multarum linguarum venitae, ut Graecae et Germanicarum Slavicarumque. Quis cogitat adversum me, inquiro? Quis dicere potet "Esperanticam sive Romanicam Mundialem"? Corrigite me, si erratus: nec unus, ego penso. 189.84.196.173 01:48, 4 Aprilis 2016 (UTC)

Bella non gerimus. Interdum accidit editorem quemquam Latinitatem commentationis iam correxisse sed formulam Latinitatis propter timorem non mutavisse! Si Latinitatem commentationis Vicipaedicae bonam esse censes, tibimet ipso formulam {{L1}} ("Latinitas bona") substituere licet. Andrew Dalby (disputatio) 09:23, 4 Aprilis 2016 (UTC)

Multitudines notabiles[fontem recensere]

  • multitudo paginarum in vicipaedia latina 127 000
  • multitudo paginarum in vicipaedia esperantica 244 000

Multitido esperantica sic est duplex fere! --Hans Eo (disputatio) 14:41, 3 Februarii 2018 (UTC)