Disputatio:Lingua Batava

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Neerlandensis, non Nederlandensis? -Branddobbe 09:14 nov 14, 2004 (UTC)

et Lingua Belgica? [-- 193.190.210.124]

No sé mucho de latín pero creo que neerlansis es un poco, germánico --Jeneme 19:02, 2 Octobris 2007 (UTC)[reply]


Multo melius est dicere Lingua Neerlandica quam lingua Batava. Lingua Batava sive Batavica est lingua veterum Batavorum. Lingua Neerlandica est lingua communis Flamingorum et Neerlandorum.--Bruxellensis 17:06, 15 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Fontem habes qui dixit unum nomen melius quam aliud esse? Lewis & Short, qui semper dicunt quando adiectivum indicat linguam, non dicunt "Batavam" indicare ullam linguam antiquitus, nec habent "Batavicam". Ad usum hodiernum... apud Libros Googles "lingua neerlandica" adest sed multo rarius quam "lingua Batava". —Mucius Tever 04:49, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Cum Bruxellense consentio: lingua Batava debet esse lingua Batavorum antiquorum; sed consensum non habemus, multique re vera "lingua Batava" in linguam hodiernam cognominandam usurpantur. Igitur formulam "Movenda" retraho. Andrew Dalby (disputatio) 13:31, 21 Decembris 2009 (UTC)[reply]

Lingua Nederlandiae[fontem recensere]

http://taalunieversum.org/taal/nederlands/ nos dicet ‘Latijn’, qui ‘lingua Latina’ in lingua Batava significat, in lingua Latina ‘lingua Nederlandiae’ appellandum esse! Twistenbeek 12:40, 4 Ianuarii 2012 (UTC)[reply]

Nonne potius dicendum est "Lingua Batavica"?[fontem recensere]

Nonne hoc fit omnibus in linguis? Hispan-i-ca, Dan-i-ca, Angl-i-ca, German-i-ca, Batav-i-ca? Ego hoc saltem putabam. Nondum autem ad fontes redii. Artaynte (disputatio) 21:34, 8 Augusti 2012 (UTC)[reply]

Adiectivum q.e. Batavicus, quamquam certe, si rationem grammaticam respicias, formari potest, non videtur testatum esse apud antiquos auctores, qui plerumque de Batavis sive Batavorum gente loquuntur. Adiectivum q.e. Batavus admodum, ut mihi videtur, rarum est, sed apud poetas, sicut Martialem (Epigr. 8.33.20 Et mutat Latias spuma Batava comas), legitur. Quod at tuam attinet quaestionem, nihil certi respondere possum. Ipse quidem "linguam Sanscriticam" praefero "linguae Sanscritae", plus minus de ea quam dixisti causa. Neander (disputatio) 22:03, 8 Augusti 2012 (UTC)[reply]