Disputatio:Limon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Verba hic pro tempore deposita ...[fontem recensere]

Limon Lauferi

"... , atque Laufer, de origine Indico cum aliis consentiens, cultivationem post religionem Buddhisticam trans sinum Bengalicum dispersam incepisse arguit.[1]

Nomen Sinensis li meng descriptioque brevis primum apud Fan Chengda, peregrinum saeculi XII qui regionem meridianam visitavit, in opere Gui hai yu heng zhi, mox plenior apud Zhou Qufei in Ling wai dai da leguntur:

Quidam hunc fructum nobis a barbaris meridianis transmissum adseverant. Populus Cantonensis aceto rarius utuntur, sucum huius speciei praeferentes propter acritudinem notum ... Fructum insuper e melle fervent, sale condiunt et sub sole siccant, ita ad comedendum parantes.[2]"
  1. Laufer (1934) p. 147
  2. Laufer (1934) pp. 145-146

Satis constat Laufer hic limonem cum "lumia" aliqua confusisse. Vide versionem Anglicam Gui hai yu heng zhi paginam 109 et notam 54 (Paginae selectae apud Google Books). Andrew Dalby (disputatio) 20:19, 13 Februarii 2014 (UTC)

Poncire Rabelaesii aliorumque