Disputatio:Ligandus (biochemia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titulus "Ligandus"[fontem recensere]

Gratias, Iacobe, tibi, te hanc vocem ligandi dubitare. "Ligandus" de verbo "multiplicandus" (→multiplicatio) deduxi, quamdam fontem neglegens. Fortasse mutatio idonea sit. Quid censes tu / censet cuncta communitas? Andreas Raether (disputatio) 15:43, 28 Decembris 2017 (UTC)

In duabus saltem wikipediis (Hispanicam et Suecicam dico) hoc verbum neutri generis (ligandum) esse dicitur, sed nescio an ex aliquo fonte hanc cognitionem sumpserint. Quia ipse minime rem teneo, dicere nequeo, quodnam verbum huic vocabulo subaudiendum sit (utrum liganda [scilicet molecula], an ligandus [sc. ?], an ligandum [sc. ?] sit), sed constat ligand__ gerundivam formam esse. Profecto fontem desideramus! Neander (disputatio) 17:35, 28 Decembris 2017 (UTC)
Neutrius generis dixerim. Secundum Merriam-Webster, minuend, vocabulum Anglicum, a Latino minuendum (vicissim a gerundivo minuendus) derivatur. Similiter, opinor, ligand, vocabulum Anglicum, et Latinum ligandum. ¶ Invicem fortasse ligans, participium praesens. IacobusAmor (disputatio) 18:39, 28 Decembris 2017 (UTC)