Disputatio:Libri Latine redditi

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Formam huius mutavi in parte libri anglice redditi. Placetne vobis forma nova?--Ioshus (disp) 14:30, 23 Martii 2007 (UTC)[reply]

Mi placet ... Andrew Dalby (disputatio) 19:42, 25 Martii 2007 (UTC)[reply]

Magna emendatio proponitur[fontem recensere]

Vobis novam paginam propono: Usor:DaniusArcenus/Libri_Latini_Redditi. Si placet, nova pagina imponitur loco huius paginae. Danius 12:08, 17 Iulii 2009 (UTC)[reply]

Haec removi:

-- quia nihil de tali libro in fontibus fidelibus reperio. In Vicipaedia Anglica haec versio unpublished esse dicitur: si hoc verum sit, de versionibus non iam editis nihil possumus in hac pagina dicere. Titulus in "Open Library" iam reperitur, sed sine notis editionum aut bibliothecarum; "Open Library" est fons generis wiki, igitur "infidelis". Andrew Dalby (disputatio) 12:20, 4 Aprilis 2011 (UTC)[reply]

De titulo[fontem recensere]

Timeo, ne quoddam sicut moderni vel novi hic desideretur ("Libri novi Latine redditi"). Aut saeculum certe indicandum est ("ab anno 1700/1800/alio"). Nam praemulti libri Latine redditi sunt, sed nec Aratum Ciceronis nec Chronographiam Hieronymi nec omnes Graecos a humanistis versos nec Arabes mediaevales nec Vulgatam nec Leibnitii Monadologiam huc includimus. Demetrius Talpa (disputatio) 14:19, 25 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]

Iam textus mediaevales, sed perpauci, hic includuntur. Necesse erit annum initialem decernere (1700?) textusque anteriores aut delere aut in aliam paginam movere. Andrew Dalby (disputatio) 16:13, 25 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]
Haec ante annum 1700 scripta inveni:
  • litterarum novarum principes: Miltoni, Camonii, Alagherii poemata; Dominus Quixotus; e Shakesperio versiones duae;
  • libri vere antiqui: sanskritae (Bhagavad Gita et Bhartrihari) et gesta Danorum; si Kalevalam a Lönnroto scriptam esse censeamus, post 1700 composita est, si a populo Finnico, quamlibet vetus putari potest;
  • philosophica — Leviathan Hobbesii.
Sed alia difficultas me retinet, ne paginam dividam. In lemmate dicitur: "Cum litterae antiquae multis hominibus, praecipue pueris, languidae videantur, opus est fabellas et historias fictas in Latinum sermonem vertere ut copiam litterarum Latinarum legant ideoque fluenter Latine loqui incipiant". Sed Critica rationis purae, exempli gratia, Latine reddita est non ad pueros delectandos vel ad eos, quibus litterae antiquae languidae sunt, alliciendos. Si hoc lemma stricto sensu sequamur (habet enim sensum), nihil nisi mythistoriae, fabulae pueriles, libri picti etc. in hoc catalogo relinquendi sint. Demetrius Talpa (disputatio) 19:52, 26 Ianuarii 2019 (UTC)[reply]