Disputatio:Leitmotiv

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Leitmotif?[fontem recensere]

Vocabulum Leitmotif alienum mi videtur esse. Nonne theodiscum est eodemque modo scribendum ac in lingua theodisca solet scribi: Leitmotiv? --Bavarese (disputatio) 23:04, 8 Novembris 2015 (UTC)

Vide en: <<The spelling leitmotif is an anglicization of the German Leitmotiv, literally meaning "leading motif", or perhaps more accurately, "guiding motif". A musical motif has been defined as a "short musical idea . . . melodic, harmonic, or rhythmic, or all three", a salient recurring figure, musical fragment or succession of notes that has some special importance in or is characteristic of a composition: "the smallest structural unit possessing thematic identity.">> IacobusAmor (disputatio) 11:12, 9 Novembris 2015 (UTC)
De qua causa attrahimus 'an anglicization of the German Leitmotiv'? --Bavarese (disputatio) 11:25, 9 Novembris 2015 (UTC)
Credo causam esse, quod titulus huius commentationis ab homine Anglophono inventus est. Sed non est, cur vicipaedia Latina contra alias wikipedias forma anglicissanti utatur. Neander (disputatio) 18:18, 9 Novembris 2015 (UTC)
Nescimus ubi LilyKitty, primus auctor, habitaret, vel qualis lingua patrius sermo esset, sed sane quod malumus erit locutio pura Latinitate concepta: exemplar ducens (a Theodisca)? idea ficta (a Francica)? phrasis ficta? notae adiunctae? notae propriae? argumentum proprium? thema proprium? vel tantum res propria? vel . . . ? IacobusAmor (disputatio) 19:16, 9 Novembris 2015 (UTC)