Disputatio:Laurentius Medices

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De declinatione nominis quod est "Medices"[fontem recensere]

Rarissimi sunt qui recte hoc illustre nomen declinare queunt, ita putavi utile hic de hac re aliquid addere. Hoc nomen declinatur secundum tertiam declinationem. (Nom: Medices, gen: Medicis) ut potui intelligere ex inscriptionibus quae sunt in statuis Medicium in Palatio Florentiae. Ut pro nomine Verres.

  • N. Medices : exemplum: Laurentius Medices regnabat.
  • V. Medices  : O, Iuliane Medices, quid facis!
  • Gen: Medicis : Filius est Iuliani Medicis.
  • Dat: Medici : Dedi Iuliano Medici florenos centum.
  • Acc:Medicem : Vidi heri Iulianum Medicem.
  • Abl:Medice  : Iuliano Medice regnante, res publica floruit.

Pluraliter:

  • N: Medices  : Multi Medices regnaverunt diu.
  • V: Medices  : O, optimi Medices, facitote gloriam urbis!
  • Gen: Medicium  : Ibi est tumba multorum Medicium.
  • Dat: Medicibus : Papa dedit Medicibus potentiam.
  • Acc: Medices  : Vidi plures Medices depictos in museo Florentiae.
  • Abl: Medicibus :Medicibus regnantibus, Florentia valuit.

--Bruxellensis 15:06, 12 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]