Disputatio:Kyrgyzstania

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De orthographia[fontem recensere]

Non capio orthographias "Chirgisia" et "Kyrgessia", quandoquidem haec terra suis ipsius linguis, Kirgizica atque Russica, Кыргызстан (Kyrgyzstan) et Киргизия (Kirgizia) appellatur. Numquis fontes eorum nominum Latinorum adferre potest? Si minus, scribenda videtur Kirgizia sive Kyrgyzia, aut, si litteram K vitare volumus, Cirgizia seu Cyrgyzia.--Fabullus 12:48, 14 Augusti 2007 (UTC)

Hic verba "Kirgizistania", "Kirgizia", "Chirgisia", "Cirgisia" sicut versiones Latinae nominis huius terrae data sunt. Quarum optima, opinione mea, est "Kirgizia". Litteram "k" utendam esse puto, quia semper sicut "k" legitur (et "c" ante "e", "i", "y" sic in lingua Latina legitur solum in pronuntiatione classica; "ch" e pronuntiatione illa Latina, quae in Russia certisque aliis terris in usu est, legitur non "к",sed "х" - sicut "χ" Graeca nostri temporis). Et "y" in nomine Latino huius terrae uti nolo, quia in pronuntiatione Latina classica circa sicut Russica "ю" post consonantes (seu "ü" Germanica) et non sicut "ы" legitur.
Sed si "Chirgisia" (seu alium verbum) est nomen divulgatissimum (non Vicipaediae gratia) antiquissimumque, illud praeferre debemus, ut puto. -- Alexander Gerascenco 04:18, 17 Augusti 2007 (UTC)
Magnas tibi gratias ago! Omnino tecum consentio (et quod dicis de "y" et "ch"). Nusquam in Interrete nisi in Vicipaedia orthographiam "Kyrgessia" inveni. Nomen "Chirgisia" tamen divulgatissimum esse videtur, sed fontem huius orthagraphiae nusquam repperi. Ad tempus igitur nomen "Chirgisia" conservandum videtur. Fortasse paginae redirectionis Kirgizia, Kirgizistania, et Cirgisia creandae sunt. --Fabullus 08:16, 17 Augusti 2007 (UTC)
P.S. In charta Abrahami Ortelii intitulata "RVSSIÆ, MOSCOVIÆ ET TARTARIÆ DESCRIPTIO" anno 1562 edita (quam hic videre possis) incolae "Chirgisiae" Kirgessi appellantur. --Fabullus 09:03, 17 Augusti 2007 (UTC)
P.S.2. Et apud Hofmannum (ca. 1670) invenimus orthographiam Kyrgessi. --Fabullus 09:15, 17 Augusti 2007 (UTC)
P.S.3. Haec omnia et plura, ut modo cognovi, in Victionario inveniri possunt! --Fabullus 09:41, 17 Augusti 2007 (UTC)

Si nomen "Kyrgyzstania" pro hac re publica divulgatior est quam "Chirgisia", nonne praeferendum est ut nomen paginae? -- Alexander Geraščenko (disputatio) 21:24, 22 Aprilis 2018 (UTC)

Recte dicis, Alexander. Haesitavi quia fontes paucissimi sunt. Andrew Dalby (disputatio) 18:26, 23 Aprilis 2018 (UTC)
Movi, sed usque hodie categoriae respectivae "Chirgisia" (etc.) manebant. Iam volo categorias ad "Kyrgyzstania" (etc.) movere: haec enim orthographia, etsi Latinistis haud formosa sit, fontibus corroboratur et cum nomine nativo civitatis bene consonat. An quis abnuit? Andrew Dalby (disputatio) 21:14, 21 Februarii 2019 (UTC)