Disputatio:Ius domicilii

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Discretio significationum[fontem recensere]

Quamquam haec bona conversio "right to housing" videtur, huic locutioni in fontibus iam sunt aliae significationes, praecipue (i) "ius civitatis (citizenship) adipiscendae secundum domicilium in terra habitum"[1], ac (ii) "lex domicilii, legi terrae alienae opposita"[2] (sed haec fortasse melius en:Lex domicilii reddi oportet). Lesgles (disputatio) 20:40, 16 Decembris 2014 (UTC)[reply]

Ah, recte admones (nec praeter exspectationem, nam ipse quoque talem velut praesensionem obscuram habebam). Quae cum ita sint, alia locutio invenienda est. Gratias tibi ago! Neander (disputatio) 22:32, 16 Decembris 2014 (UTC)[reply]
Ius habitationis? (Quamquam dicere nequeo, sine labore cui non vaco, an hoc ius habitationis significationi quam petimus satisfaciat.) Ius habitandi? (Quamquam haec quoque locutio iam occupata esse videtur.) Neander (disputatio) 06:05, 17 Decembris 2014 (UTC)[reply]