Disputatio:Isara (flumen Alpium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen[fontem recensere]

Unde venit Allobrogilla? Habemus fontem? Andrew Dalby (disputatio) 19:39, 11 Maii 2007 (UTC)

Isara (Bavaricus)[fontem recensere]

Cavete! Etiam Isara (Bavaricus) est flumen Alpium! --Alex1011 13:21, 11 Octobris 2007 (UTC)

Hmm. Fortasse Isara (flumen Alpium Francicarum)? Andrew Dalby (disputatio) 13:58, 11 Octobris 2007 (UTC)
Ita, etiam propono eligendi causa:
  • Isara (flumen Alpinum Gallicum)
  • Isara (Gallicus Alpinus) si id flumen etiam sexum masculinum habet.
  • Isara (flumen Alpium Gallicarum)

Ceterum tertium flumen est in Tiroli Isara (Tirolis). --Alex1011 14:15, 11 Octobris 2007 (UTC)


Certe, sed scriptum est Isaram Francogalliae flumen esse, quod in Rhodanum influat. Mihi videtur erroris periculum minimum esse.Christobaldus 14:30, 11 Octobris 2007 (UTC)


Aut : "Isara est flumen in Alpibus septentrionalibus francogallicis. E Isarano saltu (translatio recta francogallici "col de l'Iseran" ?) ortus, etc."Christobaldus 14:35, 11 Octobris 2007 (UTC)

Disputamus de nomine paginae nec de paginae argumento. Nomina fortasse permutari possunt. --Alex1011 18:13, 11 Octobris 2007 (UTC)