Disputatio:Jean Sibelius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Rectus Sibelii nominum ordo[fontem recensere]

Quid est rectus Sibelii nominum ordo? Usor occultus "B****n" se appellans mutavit Ioannes Iulius Christianus ad Ioannes Christianus Iulius, sicut vicipaediae Finnica, Sueca, et Francogallica; sed multae vicipaediae—Anglica (en:), Bahasa Indonesia (id:), Esperanta (eo:), Hispanica (es:), Italica (it:), Kiswahiliana (sw:), Koreana (ko:), Lusitana (pt:), Nipponensis (ja:), Norvegica (Bokmål, no:, et‬ Nynorsk, nn:), Polonica (pl:), Theodisca (de:), Turcica (tr:)—ordinem Ioannes Iulius Christianus praeferunt. Uter ordo est melior? IacobusAmor 12:08, 18 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Constat utrumque nominum ordinem usu receptum esse. Professor Erik Tawaststjerna (1916-1993), qui vitam Sibelii voluminosam scripsit, dicit nomen q.e. Johan Christian Julius in baptismo datum esse, Sibelium autem ipsum modo illo ordine modo Johan Julius Christian ordine usum esse. [Erik Tawaststjerna, Jean Sibelius. Åren 1865-1893. Söderström & co, 1992, p. 39.] Neander (disputatio) 14:12, 11 Iunii 2015 (UTC)[reply]
Melius igitur erit titulum simplicem Iohannes Sibelius praebere, nominibus longioribus in textu seu notá subiunctá enumeratis? Andrew Dalby (disputatio) 16:13, 11 Iunii 2015 (UTC)[reply]
Mea quidem sententia falsum et inductorium est compositori denegare nomen, quo ille se compositorem profiteri voluit. Expedit nexus intervicos comparare. Cur ceterae linguae non Johan Sibelius neque Johan Julius Christian Sibelius sed Jean Sibelius adhibent? Scilicet quod nomen professionale compositoris eo nomine ubique noti exhibere volunt. Aeque peccat, qui nomina professionalia latine reddit, quam qui notas mercatorias sicut Apple latine Malum dicit. Neander (disputatio) 05:48, 16 Iulii 2015 (UTC)[reply]
Utilis Latinistis, sicut Russis et Finnis, est declinatio nominum propriorum. Rationem, qua "Sibeliuksen" et "Sibeliuksella" Finnis, Russis "Яна" (non "Жана") et "Сибелиуса" permittetur, Latinistis autem "Ioannem" interdicetur, haud simplicem censeo. Sed fortasse potius de rubrica loqueris? Andrew Dalby (disputatio) 09:25, 16 Iulii 2015 (UTC)[reply]
Potestas declinandi nobis erit utilissima, sed si nomen "professionale" commemorari debet, fortasse optima ratio Latina erit: "Ioannes Iulius Christianus Sibelius, nomine ad professionem pertinente Jean Sibelius appellatus" (vel "se . . . appellans"?). Vide lemma Italicum: "Johan Julius Christian Sibelius, conosciuto come Jean Sibelius." IacobusAmor (disputatio) 11:23, 16 Iulii 2015 (UTC)[reply]
Hmm. ". . . Jean Sibelius modo Francico appellatus"? Aliter, secundum phoneticas linguae Latinae regulas, nobis necesse est praenomen dicere ye-an. IacobusAmor (disputatio) 11:35, 16 Iulii 2015 (UTC)[reply]
A pronuntiatús praescriptione, mi amice, abstinere oportet. Quis hominibus omnibus pronuntiatum idealem Jean praescribet? Francogalli [ʒɑ̃] dicunt, sed cur id nobis relevat? rerum musicarum eruditi alii aliter. An Sibelius ipse vocali nasali usus est? Vicipaedia Anglica sub verbo en:Jean Sibelius de pronuntiatu Sibelius duas versiones dat, sed de Jean non ... pronuntiat. Andrew Dalby (disputatio) 12:00, 16 Iulii 2015 (UTC)[reply]

Non nego declinandi potestatem magnum bonum esse. Sed non expedit huius rei pondus exaggerare. Ipsi enim plurima nomina gentilicia a nominibus declinabilibus exclusimus, et praeterea permulta sunt praenomina "exotica" (sicut Allan, Clark, Gary, Leslie, Scarlett,...), quibus potestas declinandi non suppetit. Nihilo minus etiam cum his rem satis bene gerimus, dummodo verborum syntaxi sollerter consulamus. Quod ad Sibelium attinet, de eo loquentes modo Sibelium modo Jean Sibelium dicimus, nam nomina professionalia (quas cum notis mercatoriis comparandas puto) ex elementis artius iunctis consistunt. Neander (disputatio) 17:18, 16 Iulii 2015 (UTC)[reply]

On stage names and pseudonyms in general[fontem recensere]

Vide exemplar Anglicum:

Lee Ji-eun (Korean: 이지은; born May 16, 1993), better known by her stage name IU (Korean: 아이유), is. . . .

That structure parallels my suggestion supra:

Ioannes Iulius Christianus Sibelius, nomine ad professionem pertinente Jean Sibelius appellatus, . . . fuit. . . .

Similiter cantores BoA, Qri, &c, &c, &c. Of course with regard to Sibelius, Wikipedia uses a different model:

Jean Sibelius . . . , born Johan Julius Christian Sibelius . . . (8 December 1865 – 20 September 1957), was. . . .

Unlike Vicipaedia's current text, neither model banishes the full name from the first line. IacobusAmor (disputatio) 13:24, 27 Iulii 2015 (UTC)[reply]

Doleo, sed tua suasione non puto commentationem meliorem fieri. At si mea consuetudo tibi displicet, quin ipse commentationem ad finem perducas. Nihil me hic detinet. Neander (disputatio) 14:41, 27 Iulii 2015 (UTC)[reply]