Disputatio:Ioannes Pascoli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De textu novo[fontem recensere]

Perutilis est sed ad mores Vicipaediae leviter adaptare oportet. Abbreviationes in textu, lectoribus internationalibus difficiles, rarissime adhibemus. Ego abbreviationes "c.n.", "c.t." et "L.L." non intellego: nunquam enim antea vidi. Nexus addere necesse est. Andrew Dalby (disputatio) 08:44, 31 Augusti 2015 (UTC)

Textu rursus lecto mihi videtur abbreviationes "c.n." et "c.t." nihil significare: delevi igitur. [Fortasse "cuius nomen est", "cuius titulus est", sicut Anglice "a man called", "a book called", quae verba editores fastidiosi delere solent.] "L.L.", nisi fallor, "Pascoli" indicavit. Si erravi, o amici, corrigete! Andrew Dalby (disputatio) 08:53, 31 Augusti 2015 (UTC)