Disputatio:Ioannes Chrysostomus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

iohannes vel ioannes?

Difficile dictu: ambae huius nominis figurae inveniuntur. Ut certe sciamus melius esset locos classicos petere apud fontes Latinos. Et Googlando vestigare possumus: casu nominativo "Johannes Chrysostomus" longe superat, cum 127 paginis, dein Joannes cum 7 et Ioannes cum 2. Sed de eo casu diffidor, nam non possumus pro certo scire num sint Latina lingua (neque e.g. Germanica) scripta. Casu genitivo Joannes vincit cum 17, dein Ioannes cum 13. Nullis aliis casibus invenit Google. Quid ita? Equidem iam nescio quomodo scribendum sit nomen ;) --Iustinus 16:23, 23 Decembris 2005 (UTC)