Disputatio:Instrumenta divulgationis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Habemusne fontem huius termini? Morgan quidem instrumenta communicationis socialis praebet; et Ebbe Vilborg, instrumenta divulgationis. Ambo igitur "instrumenta" volunt. Num quis extra Vicipaediam de "mediis" loquitur? Per me nihil obstat, quin "mediis" utamur de instrumentis communicationis loquentes, sed cum de titulo / lemmate agitur, nonne expedit fontem citare? Neander (disputatio) 19:43, 30 Iulii 2012 (UTC)

Apud Cassell's, hoc 'medium' = 'means' = "instrument or method, way or chance of doing a thing, via, ratio, consilium, facultas." Atque instrumentum vicissim = "equipment, a tool, an implement . . . any means to an end." IacobusAmor (disputatio) 21:12, 30 Iulii 2012 (UTC)