Disputatio:Indigenae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Estne "indigena" proprie populus, ut in lemmate, aut potius quivis e populo? Oportetne paginam ad "Indigenae" movere (confer ad exemplum et Aborigines (mythologia))? --Poecus (disputatio) 16:00, 22 Augusti 2012 (UTC)[reply]

Ita, aut fortasse (si re vera de gentibus seu populis loquimur) "Populus indigena". Andrew Dalby (disputatio) 17:18, 22 Augusti 2012 (UTC)[reply]
Apud Cassell's legimus: "indigenous, vernaculus; applied to persons, indigĕna, or render by phrase, such as in illa terra natus." IacobusAmor (disputatio) 17:28, 22 Augusti 2012 (UTC)[reply]
"In illa terra natus" munere suo male mihi videtur fungi, cum plurimi in (e.g.) Americis nati non sint indigenae. Potest tamen fieri ut 400 annos abhinc munere optime functum esset! :-) Mattie (disputatio) 18:02, 22 Augusti 2012 (UTC)[reply]
Si usum auctorum antiquorum respicimus, quivis e populo indigena est, ut recte Poecus putare (et Cassell's confirmare) videtur. Itaque lemma, ut nunc est, in errorem ducere potest. Neander (disputatio) 20:00, 22 Augusti 2012 (UTC)[reply]