Disputatio:Index Imperatorum Constantinopolitanorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen imperii[fontem recensere]

Qua fonte nisus hancce rem imperatores Constantinopolitani nuncupasti? Qui semper imperatores Romanos se professi sunt nostrisque diebus imperatores Byzantini a litteratis vocantur. Longa inscriptionis verba obtuto mihi in mentem veniunt nugae illae elegiacae: Turbabantur Constantinopolitani | innumerabilibus sollicitudinibus.--Ceylon 11:35, 13 Ianuarii 2008 (UTC)

Ut verus sit hexameter scilicet illo "per-" opus est nobis: Pérturbábantúr Constántinópolitáni. Nihilominus et sic hexameter deficit, quia nomen Constantīnǒpǒlītanī scanditur ut indicavi. Quis scripsit hos versus, quaeso? --Fabullus 15:23, 13 Ianuarii 2008 (UTC)

Optimo iure me monuisti, Fabulle, sed quid sentis de imperatorum titulo? De versiculis illis ineptis vide quod mihi obvenit interrete perscrutanti:

A good story is told, illustrating the rivalry which has existed for three centuries between Westminster and Eton Schools. It is said that the Etonians on one occasion sent the Westminster boys an hexameter verse composed of only two words, challenging them to produce a pentameter also in two words so as to complete the sense. The Eton line ran thus:—
"Conturbabantur Constantinopolitani."
The Westminster boys replied to the challenge "by return of post:"—
"Innumerabilibus sollicitudinibus."
As the Eton line contains an obvious false quantity, the Westminster boys, who contrived to steer clear of mistakes, may be allowed to have had the best of it.

[1] --Ceylon 15:35, 13 Ianuarii 2008 (UTC)

Si vis notam tuam ab aliis usoribus videri posse {{refs}} addendum est (ut ego nunc facio). Quod attinet ad titulum recte dicis. 'Imperatores Byzantini' placet? --Fabullus 16:02, 13 Ianuarii 2008 (UTC)

Addidi fontem tituli "Imperatores Constantinopolitani". Andrew Dalby (disputatio) 12:37, 5 Februarii 2008 (UTC)

De Theophilo II[fontem recensere]

Cur Theophilus II est hac in pagina? Ulla discere non poteram de Theophilo II...est eo esse pars huius paginae...? Si vero sic, est usor qui sciat de vita eius? Gratias! CeleritasSoni 22:17, 17 Octobris 2009 (UTC)


Notae[fontem recensere]