Disputatio:Impetus Lutetiae Novembri 2015 facti

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Puto vero "Impetus Novembris 2015" esse scribendum, cum nomine mensis in casu genetivo, sicut hac in encyclopaedia in titulo "Impetus 11 Septembris" invenimus. Nomen autem adiectivum "Lutetienses" (impetus - in numero plurali) multo melius est quam "Lutetiae" atque optimae Latinitati congruens. Novum titulum ergo suggero: Impetus Lutetienses Novembris 2015. Etiam melius - mea quidem sententia- esset titulus Impetus tromocratici Lutetienses Novembris 2015. MARCVS (disputatio) 04:04, 15 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Putabam Lutetiae in casu locativo esse (pleniore "Impetus Lutetiae in urbe mense Novembri 2015 facti"), sed nomen Lutetienses fortasse sit melius. Quid ait noster Neander? IacobusAmor (disputatio) 14:13, 15 Novembris 2015 (UTC)[reply]

"Impetus Lutetiae mense Novembri 2015 facti" (sine "in urbe") est dictio quae grammaticae praeceptis obtemperat, etiam sine "mense"; dubito tamen num aptus titulus fieri possit. Moderatores videant! MARCVS (disputatio) 02:38, 16 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Etiam ego mense Novembri dicere ac facti addere voluissem, sed brevitatis causa titulum iam datum quam minime mutare volui. Concedo mihi non liquere, quomodo haec dictio, "Impetus Lutetiae mense Novembri 2015 facti", meliorari possit, nam Lutetienses mea quidem opinione statum "pertinentivum" indicat, velut si impetus illi in urbe Lutetia siti sint vel ad urbem pertineant. Neander (disputatio) 06:56, 16 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Oportet "facti" addamus ne Latinitas sit mutila. De uno verbo agitur, sine quo titulus manifesto claudicat. Quoad nominis adiectivi usum ad significandum factum ubi aliquid acciderit, optimae Latinitatis auctores inspiciantur, si vacet; mihi tamen videtur, ut exemplum afferam, "amores Romanos" amores Romae habitos appellari licere, etiamsi amantes non sint Romani. MARCVS (disputatio) 08:13, 16 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Verbum "Lutetiensis" fontibus paucissimis, e.g. microbiologicis, reperitur ("Parisiensis" saepe). Locutionem geographicam, sine implicatione, "impetus Lutetiae ... facti", malo ego. "Moderatores" apud Vicipaedias non habemus, nisi sint Iacobus censor, Neander et ego magistratus, Marcus usor :( Andrew Dalby (disputatio) 09:56, 16 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Fiat! Ceterum et ego de nomine adiectivo "Parisiensis" cogitabam, sed nolui multis variationibus propositis rem intricare. MARCVS (disputatio) 11:45, 16 Novembris 2015 (UTC)[reply]