Disputatio:Imperium Austro-Hungaricum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mons Negrus numquam pertinuit Imperio --Massimo Macconi 10:34, 9 Augusti 2006 (UTC)

Nonne Austriaco-Hungaricum potius appellari oportet?[fontem recensere]

Nescio an melius Austriaco-Hungaricum imperium dicendum sit, quoniam verbum Austro- per se vel ab austro vento ductum vel regionem meridiei designare percipitur et Austriae ceteroqui adiectivum Austriacum attribuitur. --Nigidiolus (disputatio) 10:57, 8 Septembris 2017 (UTC)

Recte dicis, fortasse, sed nobis necesse est titulos statuere minus e quo dicendum sit, potius e quo in fontibus dicitur. Ergo, si paginam movendam suades, tibi oportet fontes fidei dignos nominis Latini huius imperii reperire! Ego non iam repperi, nisi quod verbum adiectivum "Austrohungaricus -a -um" e titulo operis Vindobonae anno 1881 editi nuper confirmavi et in pagina citavi. Andrew Dalby (disputatio) 12:05, 8 Septembris 2017 (UTC)
Mirandum esset, si illius appellationis ab ipsissimo imperatore Francisco Iosepho I die 14 Novembris 1868 praecriptae "Österreichisch-Ungarische Monarchie" versio accurata reperiri non posset. Et profecto, "Acta Benedicti Pp. XVI" Litteras Apostolicas datas "die XXIV mensis Maii anno MMVIII" continent: "Venerabili Dei Servae Marthae Mariae Wiecka caelitum Beatorum tribuitur dignitas ". Quibus in litteris legitur: "Martha Wiecka [...] die XXX mensis Maii anno MCMIV de vita excessit in oppido Sniatyn, quod illo tempore ad Austriacum-Hungaricum imperium pertinebat [...]." Desideramusne fontem Sede Apostolica certiorem, firmiorem, (ut ita dicam:) Latiniorem?--Bavarese (disputatio) 09:55, 22 Augusti 2019 (UTC)
Etiamsi desideramus, aegre reperiemus! Paginam et categoriam movendas esse censeo. Andrew Dalby (disputatio) 11:59, 22 Augusti 2019 (UTC)
An "Imperium Austriacum-Hungaricum"? --Bavarese (disputatio) 20:01, 22 Augusti 2019 (UTC)
Imperator ipse nomen Imperium Austro-Hungaricum anno 1892 scripsit (and he should know! it's his own empire!). Item hic. IacobusAmor (disputatio) 20:48, 22 Augusti 2019 (UTC)
Hmm, fortasse desiderio nostro respondisti! Quid dicis, Bavarese? Andrew Dalby (disputatio) 21:06, 22 Augusti 2019 (UTC)
Idem dico ac prius: Ipse imperator nomen Imperii sui ut scripsi Theodiscum praecepit: Wiener Zeitung vom 15. November 1868, S. 1, Schreiben des Monarchen an Reichskanzler Friedrich Ferdinand von Beust. Praeter illas Litteras Apostolicas Benedicti eam appellationem Latine accurate reddentes nullum documentum certum scio. Libenter in collectaneis documentorum ab Iacobo attractis nomen Latinizatum legerem. Sed leviter legens id non repperi, et ut omnia diligentius perquiram, mihi non satis temporis est. Spero ergo et quaero, ut mihi documentum eiusmodi ab imperatore scriptum ostendatis. --Bavarese (disputatio) 22:18, 22 Augusti 2019 (UTC)
Fontes ab Iacobo citati ab Americanis sed non ab Europaeis legendi sunt. Andrew Dalby (disputatio) 10:54, 23 Augusti 2019 (UTC)
Re vera? Tum lege hic! Dicit imperator ipse: "Nos Franciscus Josephus Primus, divina favente clementia Austriae Imperator; Apostolicus Rex Hungariae, Rex Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae, Galiciae, Lodomeriae et Illyriae; . . . Comes Habsburgi et Tirolis etc. etc.[:] Notum testatumque omnibus et singulis, quorum interest, tenore praesentium facimus: Quum ad ius mercium viis ferreis vehendarum commune constituendum inter Imperium Austro-Hungaricum et reliqua Regimina, quorum Plenipotentiarii consiliis desuper habitis intererant. . . ." IacobusAmor (disputatio) 11:30, 23 Augusti 2019 (UTC)
Gratias multas tibi ago, Iacobe. Dic mihi: e quo libro citas? Duos enim supra enumeravisti. Verba "about this book", sed non textus, apud Google Books legere possum. Andrew Dalby (disputatio) 12:17, 23 Augusti 2019 (UTC)
In Reichsgesetzblatt fuer die im Reichsrathe vertretenen Koenigreiche und Laender anni 1892. It probably doesn't get more "official" than that! IacobusAmor (disputatio) 13:03, 23 Augusti 2019 (UTC)
Fontibus de nomine dioecesium Catholicorum comparatis, papa curiaque Romana meliores fontes, quam omnes alii, praebent. Fontibus de nomine imperii vel regni comparatis, imperator vel rex ipse fontem etiam meliorem, quam papa, praebet. Andrew Dalby (disputatio) 12:17, 23 Augusti 2019 (UTC)

Tibi plane assentior. Iacobo plurimas gratias ago, quod tam firmam testificationem et quaeritavit et repperit. (Ego quidem ea documenta aperire non possum. Fortasse Austriacorum quis usorum paginam novit omnibus legibilem.)--Bavarese (disputatio) 17:28, 23 Augusti 2019 (UTC)

Ergo notas subiunctas auxi appellationemque "Austriacum-Hungaricum" inter lemmata addidi, quia Curia Romana haud minima inter fontes nostros aestimanda est! Andrew Dalby (disputatio) 12:03, 24 Augusti 2019 (UTC)