Disputatio:Iesse Alexander Helms, Minor

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine Iessae[fontem recensere]

Gualteri Reptilari, mutasti nomen Iesse ad Iessae, et dicis "Iessae Latinius est." Quae attestationes pertinent? In Bibliis Sacris, nomen est Iesse (vel Jesse); e.g., "Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem" (Matt. 1:5). Forma genetiva est Isai apud Ruth 4:17 (forma quod nominativa videtur apud Liber Primus Samuelis 17:12). Ubi in Bibliis Sacris nominativum Iessae invenis? IacobusAmor 13:12, 17 Iulii 2008 (UTC)[reply]

In Victionario Anglico scriptum est Jesse a Graeco Antiquo Ἰεσσαί derivare, quid Iessae translitteratur. Iesse videtur neutrum tertiae declinationis magis quam masculinum. Praeterea Minor est agnomen et pro hoc non oportet virgula post cognomen familiare ponere! (e.g. Marcus Porcius Cato Minor) Gualterius Reptilarius scripsit 09:41, 20 Iulii 2008 (UTC)[reply]
Fortasse non necesse est fontem Graecum e Vicipaedia Anglica exquaerere. Latine scribimus et habemus fontem Latinum. Hic habes evangelium versionis vulgatae cum orthographia "Iesse" (vide vv. 5-6). Andrew Dalby (disputatio) 12:33, 21 Iulii 2008 (UTC)[reply]
¶ Habemus permultos fontes Latinos! Exempli gratia est Liber Usualis, in quo antiphonam diei 19 Decembris, unam ex antiphonis usitate "magnis antiphonis" appellatis, invenimus, sic: "O Radix Jesse, qui stas in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, quem gentes deprecabuntur: veni ad liberandum nos, jam noli tardare" (1963:341).
¶ De: "Minor est agnomen et pro hoc non oportet virgula post cognomen familiare ponere!"—Ergo en:William Chester Minor fuit Dr. Chester? IacobusAmor 13:19, 21 Iulii 2008 (UTC)[reply]