Disputatio:Ianus Novak

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

An haec res scripta sit "sine studio" (quamvis Latinitate pulcherrima), dubitari potest.

Gratias de animadversione tibi ago. Aliquas sententias haud encyclopaedicas delevi, aliasque rescripsi, sed plus certe fieri potest, et fontes addi debent. Si tu plus emendare vis, noli verecundari! Lesgles (disputatio) 23:41, 29 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Da mihi veniam, Aquila, sed qua auctoritate nisus anonymus quidam, cui Musae haud gratae esse videntur, tibi persuadere valuit ut textum haud inelegantem dignumque poetae mortui, eradere calamo severo duriusculoque non timuisses. Sunt qui cyclopaediam rudem, a Musis elegantiisque alienam struere cupiunt, habeant pro se, sed ex illis neque sum neque illis favere volo. Valeas, ut spero tu tamen pancratice, neque ut audeo sperare verba mea tibi nimis molesta sint sed cum de magno poeta Iano Novaco agatur non sunt perturbandae Musae. Honor altissimo poetae ut scriptum est Ravennae ad Dantis tumulum : "onorate l'altissimo poeta".--Viator (disputatio) 18:08, 30 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago, Viator, de explicatione, sed ego arbitror hanc encyclopaediam esse, non librum elegiarum, et textum propter non solum anonymi opinionem sed meam quoque recensui. Certe eleganter scribere debemus, et, si velis, a Musis inspirationem quaerere, sed aeque oportet nobis iudicio neutro (NPOV) uti. Quamquam Novacum puto bonum poëtam fuisse, et bonumque virum, non est heros mythicus, sed vir verus, qui vivebat in mundo, cuius historia etiamnunc disputatur. Confiteor mi probabiliter nimis cito egisse, et opiniones aliorum exspecto. Lesgles (disputatio) 20:29, 30 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Gratulor tibi, mi Aquila, quod censuram tuam, lege censoria vicipaediana nisam, differre velis. Semper enim censores leges instituunt, sed sunt leges iustae et leges iniustae quibus non oboediendumst, praecipue leges contra conscientiam aut contra Musas aut contra humanitatem. Sunt enim leges non scriptae pro quibus Antigona praetulit mori. Testimonium vivum de Iano Novaco, in historia litteraria magis valebit quam siccula narratio. Expectemus igitur consilia, concilia et iudicia collegaram vicipaedianorum. Valeas optime.--Viator (disputatio) 21:04, 30 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Mea mente, apud Vicipaediam nostram liberi sumus, si nobis placet, commentationem modo haud encyclopaedico incipere (si ad minimum res veras et fontes utiles comprehendit). Ego aliquas tales commentationes, apud Anglos et Francogallos pro certo delendas, hic incepi. Sed si alius quis in formam encyclopaedicam postea cogit, haud rebellare possumus: confiteri enim debemus nos hic collaborare ad encyclopaediam, neque aliam rem, conficiendam. Andrew Dalby (disputatio) 21:39, 30 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Calamo eleganti poeticoque de poeta scribere non nocet encyclopaediae. Immo inter celebres Encyclopaeadias illa "Encyclopédie de Diderot et d'Alembert" elegantissimo calamo conscribitur. Etiam lemmata Encyclopaediae testimonium dant temporum quibus scribuntur, et enthusiasmus non nocet menti encyclopaediae immo demonstrat pondus quod aliquis habuit in tempore suo. Magna differentia est inter siccum librum botanicum et hortum botanicum tamen ambo sunt encyclopaediae, ille mortuus, iste vivus--Viator (disputatio) 16:55, 31 Octobris 2014 (UTC). Praefero encyclopaedias similes hortorum vividorum. Vale optime.--Viator (disputatio) 22:18, 30 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Calamus elegans nobis convenit, sed ira remota, amore remoto. Tam vituperationes quam laudationes aliorum inserere utile est (citationibus munitas), sed, si voce nostra laudamus aut vituperamus, aliis Vicipaedianis seu delere seu rescribere oportet. Andrew Dalby (disputatio) 09:21, 31 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Deleant igitur, si placet illis. Dura lex sed lex.--Viator (disputatio) 16:55, 31 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Non legis lator sum :) Opinionem dedi, sed mihi videtur alios Vicipaedianos eodem modo censuros. Andrew Dalby (disputatio) 18:09, 31 Octobris 2014 (UTC)[reply]