Disputatio:I

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

What does diagraphum Italia mean? Seems to me...one letter cant be a digraph.--Ioshus Rocchio 16:54, 26 Ianuarii 2006 (UTC)[reply]

I wonder if it was supposed to mean "abbreviation"? --Iustinus 17:05, 26 Ianuarii 2006 (UTC)[reply]
Digraphum duae literae sunt, digraphum provinciae Italiae possibile esset quod omnes provinciae Italianae duas litteras compendiarias habent. --Alex1011 09:00, 17 Decembris 2006 (UTC)[reply]

Nonne Iota nomen est ei?[fontem recensere]

Sponsionem faciam iota esse nomen litterae istae, quo accipit de graeca littera ι: Dominus dicit in Evangelium Secundum Mattheum (Vulgatae) iota unum aut unus apex non praeteribit a lege (Mt. V, 18)

Ne sponsionem feceris! Hoc in loco ( ἰῶτα ἓν ἢ μία κεραία / iota unum aut unus apex ) iota non videtur i litteram significare sed quamvis litteram exilem. Grammatici Romani semper de i littera loquuntur; videas quaeso Quintilianum (Inst. 1.4.11; 1.7.16), Diomedem (Gramm. 1.303.9 & 16), cett. --Neander 01:22, 8 Iulii 2009 (UTC)[reply]
Sed verba Domini de littera hebraea yod loquebantur! Possibiliter ergo Sanctus Mattheus litteram convertit, Sanctus Geronimus autem non!
Non dubito quin de Hieronymo recte iudices (nempe si dicis eum ἰῶτα sine interpretatione Latinis litteris reddidisse). Constat Matthaeo Hebraicam / Aramaicam linguam fuisse sermonem patrium. Itaque, ut dicis, veri simillimum est eum yod, nomen י litterae, Graece convertisse. At equidem insuper dixerim eum hoc facto etiam Hebraicam huius litterae connotationem, id est 'litterula minimula', in Graecam linguam introduxisse. Non video aliam causam, cur Dominus ad י signum rettulerit, nisi quod littera minima linguae Hebraicae est. --Neander 22:14, 8 Iulii 2009 (UTC)[reply]