Disputatio:Horstius Köhler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Horstius Koehler rectum nomen esset. --Alex1011 17:26, 21 Decembris 2006 (UTC)

Minime, Alexander. Ad nomina Germanica in Latina convertenda optimos auctores, tempore litterarum renatarum qui fuerunt, secuti aut sensum ipsum convertere possumus (ut Gottlieb Amadeus fiat) aut sonum et formam magis Latinam reddere (ut Friedrich Fridericus fiat vel Horst Horstius) aut aliquod nomen consimile Latinum pro Germanico ponere (ut Kurt Curius sit aut Horst Horatius), quam ultimam rationem sequendam esse opinor de nomine Horst. Nam Horstio illo, quem tu mavis, nihil magis umquam barbaricum occurret.--Irenaeus 10:11, 22 Decembris 2006 (UTC)

Propter me sit. Sed magna differentia etymologica inter duo nomina quidem est. Horst secundum wicipaediam Germanicam "Sylvanus" est cum Horatius totaliter aliam significationem habeat (nescio quam). (Ceterum nomine Horatio "magis barbaricum" passim tibi occurrit occurretque in quadam officiali ut ita dicam Latina publicatione.) --Alex1011 11:12, 22 Decembris 2006 (UTC)
Non tecum, Alexander, mihi lis est, liceatne Horstius dici an non. Licet certe, nec non etiam Silvanus dici licet. Non autem concedo, id quod proposuisti, Horstii nomen rectius esse quam Horatii. Quod ad illud magis barbaricum quod scripsi pertinet, noli suscensere mihi propter colorem rhetoricum orationis meae. Nihil aliud dicere volui quam Horstium aures laedere meas.--Irenaeus 13:11, 22 Decembris 2006 (UTC)
Vide Horstus? --Rolandus 20:47, 30 Decembris 2006 (UTC)