Disputatio:Historiae Alexandri (Clitarchus)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Titulum Graecum pro tempore praefixi quia incertus sum quomodo optime Latine vertere. Andrew Dalby (disputatio) 20:53, 17 Iunii 2010 (UTC)[reply]

Andrea, operis quod attulisti mentio ter apud Athenaei Dipnosophistas fit:
  • 4.148d Κλείταρχος ἐν τῇ πρώτῃ τῶν περὶ Ἀλέξανδρον ἱστορίων
  • 12.530a Κλείταρχος ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν περὶ Ἀλέξανδρον
  • 13.586d Κλείταρχος ἐν ταῖς περὶ Ἀλέξανδρον ἱστορίαις
Insuper duae mentiones reperiuntur:
  • Scholia in Apollonium Rhodium 2.904 Κλείταρχος ἐν ταῖς Περὶ Ἀλέξανδρον ἱστορίαις
  • Stobaeus 4.20.73 Περὶ Ἀλεξάνδρου [sic!]
Unde Τὰ περὶ Ἀλέξανδρον inscriptio orta sit nescio (nisi ex Ath. 12.530d conclusa est; quodsi omnes locos respicimus, potius eo loco ellipsis videtur esse). Quae cum ita sint, equidem coniectarim opus Clitarchi Περὶ Ἀλέξανδρον ἱστορίαι inscribi et Latine Historiae Alexandri reddi posse. --Neander 20:42, 18 Iunii 2010 (UTC)[reply]
Ita. Recte, Neander. Gratias tibi ago. Andrew Dalby (disputatio) 08:40, 19 Iunii 2010 (UTC)[reply]