Disputatio:Harlemensis sinus
Appearance
Quamquam "N + Adi" consentio ordinem neutralem exhibere, hic fontes Harlemensis sinus praebere videntur, et quidem ideo, quod in huiusmodi nominibus de ordine appositionali (sicut Attalus rex) agitur. Eadem de causa appositio potius littera minuscula incipere debeat: potius igitur Attalus rex, Rubrum mare, Harlemensis sinus quam Attalus Rex, Rubrum Mare, Harlemensis Sinus. De his rebus hic agitur. Neander (disputatio) 06:40, 4 Novembris 2017 (UTC)
- Ita, recte iudicavisti. Veram fontis lectionem heri tantum videns de motu, quam tu nuper fecisti, meditabam.
- Addo rationem, cur haesitavi: "Harlemensis sinus" non est sinus, sed pagus. An de hoc casu ibi agitur, incertus eram. Andrew Dalby (disputatio) 12:29, 4 Novembris 2017 (UTC)
- Cur sinus sed non lacus (en: "the name Haarlemmermeer means Haarlem's Lake, still referring to the body of water from which the region was reclaimed in the 19th century") vel stagnum (en: "The original Haarlemmer Lake is said to have been mostly a peat bog")? Res nostrá maxime interest quia bini e proavis ibi saeculo undevicensimo habitabant; proavus quidem, machinator vel faber tignarius, molas vento actas aedificavisse dicitur. Hic habes loca quae nomen lacum his annis attestantur:
- 1573 Harlemensi lacu
- 1661 Lacus Harlemensis
- 1712 Lacu Harlemensi
- 1731 Harlemensum lacum
- 1738 lacum Harlemensem
- 1746 Harlemensem lacum
- 1789 lacus Harlemensis
- 1812 lacus Harlemensis, qui etiam mare Harlemense dicitur
- 1839 lacu Harlemensi
- 1840 Lacu Harlemensi
- 1843 Lacus Harlemensis
- 1845 lacu Harlemensi
- 1851 Lacu Harlemensi
- 1873 lacu Harlemensi
- 1887 lacum Harlemensem
- Hic habes locum qui stagnum Harlemense anno 1598 nominat.
- Hic praeterea mentionem habes maris Harlemensis (et vide annum 1812 supra). IacobusAmor (disputatio) 14:48, 4 Novembris 2017 (UTC)
- Certe potes paginam de lacu vel stagno incipere, sive et historiam longam et aquosam in hac eadem pagina incorporare! Usque hodie haec pagina (brevissima) pagum describit, fonte nominis huius pagi rite citato. Andrew Dalby (disputatio) 14:51, 4 Novembris 2017 (UTC)
- Sed urbs e lacu appellatur! IacobusAmor (disputatio) 12:29, 5 Novembris 2017 (UTC)
- De urbe huius nominis nihil scio. Caput pagi "Hoofddorp" appellatur (secundum Vicidata).
- Multis verbis de loco minimo hic iam expressis, sine pluribus tibi libenter curam huius paginae concedo :) Andrew Dalby (disputatio) 16:48, 10 Novembris 2017 (UTC)