Disputatio:Guido de Maupassant

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Le Penner Ignor (1895)[fontem recensere]

In mythistoricis liber tituli Le Penner Ignor enumeratur: opus dubium nec ulla testificatione firmatum, praeterea anno 1895, ut legimus, scriptum a poeta, qui anno 1893 mortuus est. Notumne est alicui vestrum titulus francicus huius operis? --Bavarese (disputatio) 14:07, 30 Iulii 2019 (UTC)

Bene vidisti! Hoc nomen fictum ab anonymo anno 2006 in Vicipaediam Germanicam additum, etiam in unum librum publicatum irrepsit. Nunc ambas mentiones delevi. Lesgles (disputatio) 20:36, 30 Iulii 2019 (UTC)