Disputatio:Glaciarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Equidem puto glaciarium a Pantocratore e libro geographico excerptum vocabulum iustum esse. De Liviano loco q.e. 21.36.6: Constat Hannibalem cum copiis suis in glaciario quodam moveri. Sed oportet sensum contextualem a sensu lexicali distinguamus. Cum copiam Hannibalis dicit "per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingredi[]" simpliciter de glacie et nive loquitur -- sicut etiam paulo infra (21.36.7): "ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur". Cum de glacie loquitur Livius, locum nive et frigore concreto levem lubricumque significat. Si quid de glaciario (sensu geographico) hoc loco agitur, a contextu est. --Neander 21:02, 7 Aprilis 2010 (UTC)

Quae cum ita sint, Livianum removi locum, quippe qui huc non pertineat. Et lemma velim ad Glaciarium (geographia) moveatur, sed nondum id feci, quia disputationem impedire nolo. --Neander 21:15, 7 Aprilis 2010 (UTC)

Per me licet. --Ioscius 21:29, 7 Aprilis 2010 (UTC)
Consentio, care Neander. Putabam Livium nostrum fontem fidelem esse, sed video sensus varios verbi glacies.--Xaverius 22:10, 7 Aprilis 2010 (UTC)