Disputatio:Germania

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

LATINITAS[fontem recensere]

  • +3 (bona) --Alex1011 08:16, 2 Martii 2007 (UTC)

Primum[fontem recensere]

Primum: Cur Germaniam sic appellamus? Terminus Germaniae a Romanis antiquis usus terram, qui non est terra a vobis appellata Germania, describit; Bavari non in Germania (antiqua) habitant. Appellemus "Germaniam" Theotisciam! Hoc nomen ipsi inhabitantes utuntur. Deinde: Civitas Theotisciae ("Germaniae") "Res Publica Foederalis Germanica (melius:Theotisca)" non appellatur - hoc casu Theotiscus diceret "Deutsche Bundesrepublik" -, neque "Res Publica Foedaralis Germaniae (melius: Theotisciae)" - hoc casu Theotiscus diceret "Bundesrepublik Deutschlands" -, sed "Theotiscia Res Publica Foederalis" ("Bundesrepublik Deutschland"). Rem mutabo scribens "Germania R... P... F...", quia Germania est nomen rei, quamvis istud nomen non amem. --84.154.81.156 17:15 mar 28, 2005 (UTC)

Latinistae nonnulli praeferunt "theodiscum" "germanico" quoniam "germanicus" melius indicat totum genus (h.e. "theodiscus" = Deutsch, German, "germanicus" = Germanisch, Germanic). Sed, regionem nationemque semper audivi "Germaniam" neque *Theodisciam (quam neque umquam neque usquam omnino reppereram).
Quod attinet ad alterum argumentum, nescio utrum bene intellexerim, sed fortasse recte dicis. Linguae Theodisca Latinaque non semper consentiunt de quando utendum sit genetivo quandoque adiectivo... sed mihi melius audit "Germaniae" quam "Germanica." At denique haud scio an... --Iustinus 20:27 mar 28, 2005 (UTC)
Tuo commentario tibi gratiam habeo. Difficilis est terminos hodiernorum temporum transferre. Ego non scio, quomodo facere debemus. --84.154.87.190 15:19 apr 11, 2005 (UTC) PS: Redirectionem faciam ex pagina Theotiscia.
Istud memoria teneo: Temporibus Unionis Sovieticae ibi dicebant et scribebant "Federativnaja respublika Germanii" - "... Gemaniae", ut monstretur illam rem publicam solum partem totius Germaniae esse. Hic usus administratione Rei Publicae Foederalis non accipebatur. Nunc autem et in Russia "... Germania" utentur -- [Anonymus die 28 Novembris 2014]

Bene fecisti, domine, qui de hac re disputationem propusueris. Quid censeam aperiam; eadem fere Anglice inter disputationes "paginae primae" iam dixi (sub themate "Batave"), haud scio an aequo stomachosius. Latinitas moderna iam exstat. Non nobis est arbitrio nostro fingenda. Scriptores Latini -- inter quos clarissimi Germani, Martinum Lutherum dico, Leibnitium, Goethium, Schlegelium, et similes -- multa iam saecula "Germania" scribunt pro eo quod est "Deutschland," "Allemagne," etc. Substantivum adhibent "Germanus," adiectivum "Germanicus," multo rarius "Theotiscus," rarissime "Theodiscus" (quod vocabulum his recentissimis annis propter doctorum Saravipontanorum usum invaluit, qui "Vocem Latinam," periodicum Latinum non ignobile, in lucem edunt). Recte puto Iustinum de vocabulo "Theotiscia" monere; vidi nusquam. Quidam scriptores (saeculis praesertim 18o et 19o florentes, si recte memini), ut gentes omnes ex veteribus Germanis oriundas indicent (nimirum "Germanisch," "Germanic"), substantivum "Teuto, onis," adiectivum "Teutonicus" adhibent. Equidem Vicipaediae socios enixe rogo ut aliquam saltem rationem Latinitatis illius, quae per tot praeterita saecula exstitit, habere conentur. Si nos hic Latine scribentes (vel "Latinam" scribentes, si diis placet, siquidem ita scriptum est in margine paginarum patriis linguis conscriptarum) -- si nos, inquam, nostro Marte novum quendam sermonem Latinum excogitarimus (qui quasi in sermonum vernaculorum imaginem quendam abeat paene necesse est, ut iam videre est in multis commentatiunculis apud Vicipaediam divulgatis), quid quaeso effecerimus, nisi ludum quendam, parum mea sententia festivum? Quem sermonem si quis noverit, inde non melius, ut vereor, sed PEIUS opera scriptorum praestantium, qui ante hoc tempus claruerunt, intelliget! Utut haec se habent, laudandus est qui hanc commentationem exaravit, quod Germaniam accurate pariter ac perspicue depinxerit. Severus Censor, die 28 Martii 2006.


Nonnullas mutationes feci. Videte et corrigite quaeso!

  • Theodiscia non divisa (in provicias), sed res publica foederalis, id est: composita (ex terribus) est. Nomina terrarum scripsi, corrigite quaeso! Bavariam, Saxoniam, Thuringiam "res publicas" appellavi alterasque non, quia translatione termini "Freistaat" egemus.
Non vidi nomina terrarum ad dexteram. --84.154.123.95 22:46 sep 4, 2005 (UTC)
  • Opportet praesidentem ante cancellarium appellare: Vir primus est! Praesidens repraesentat cancellariusque habet potentiam, sed qui dixerit quid horum munerum est superior?
  • Terminos officiales transtuli verbum ad verbum: "Landtag" est "comitia (verbo pro "Tag" egui) terrae", "Bundesrat" est "concilium (Rat) foederalis (Bundes-)". --84.154.123.95 22:41 sep 4, 2005 (UTC)

Berolinum[fontem recensere]

'Berolinum' recte 'Berolina' appellaturne? Aquinate 13:24 aug 14, 2006 (CET)

Certe, assentiri. Etiam 'Hamburgum' recte 'Hammonia' vocatur. Corrigebo. Ceterum maneo cunctam historiam germanicam ab Arminio per Imperium Sacrum, Imperium Borussiam, Imperium milennis ad Horst Köhler in lingua Latina. "In anno CMMXL, Germania est omnis divisa in partes duo..." :P --TlatoSMD, XIV:XXXIII, dies decimus septembris in anno MMVI (CEST)

Carmen nationis[fontem recensere]

Versio, quam primum vidi, iucunda et accurata translatio originalis carminis Germanici "Einigkeit und Recht und Freiheit" est. Tamen paucas parvas correctiones feci:

Series verborum "concordia, ius, libertas"[fontem recensere]

Secundum versionem anteriorem (primam) necesse est seriem Germanicorum verborum "Einigkeit, Recht, Freiheit" ("concordia, ius, libertas") permutari. Aliter hic versus tonos falsos sequitur, quia tonus verbi "concordia" non est in tertia, sed in secunda syllaba. Sola series "ius, concordia, libertas" tonos in syllaba prima et tertia (et quinta) et septima habet. --Bachmai 21:17, 4 Februarii 2008 (UTC)

"dextra atque anima" vel "dextera et anima"[fontem recensere]

Faveo "dextera et anima", quia

  • "et" melior translatio verbi Germanici "und" est.
  • Latina poetarum veterum elisionem vocalis postulat si concidunt in limitibus verborum. Versus "dextra atque anima" duas elisiones postularet: "Dex-trat-qua-ni-ma. Sed versus "dextera et anima" tantum postularet unam elisionem inter "a" et "e". Itaque versio "dextera et anima" similior est modo veterum. Latina medii aevi non iam metrum antiquum (distinctio inter longas et breves syllabas) obsequitur, sed metrum tonorum, et elisiones non postulantur, tamen nonnumquam inveniuntur.
  • Muncupatio quattuor consonantium in serie (duarum et mutae cum liquida: "dextra" continet "cstr") non est facilis. Oportet hymnum sine difficultatibus linguae cani posse. Ergo verbum "dextera" tantum tribus consonantibus in serie faveo.
  • Tertia syllaba verbi "dextera" et tertia syllaba verbi "anima" idoneae sunt: "Dextera et anima". Quibus ambabus syllabis dimidii versus finiuntur.

Allii "dextra atque anima" faveant, quia

  • verba "atque" et "anima" eadem littera incipiunt: "a" (alliteratio).
  • Huius versus syllaba prima et tertia et quinta (et septima) secundum melodiam tonanda est. Id firmissime factum est, quia hae syllabae sunt primae horum trium verborum, quorum tonus in primis syllbabis est. --Bachmai 21:17, 4 Februarii 2008 (UTC)

"pro Germana patria" vel "pro Germani patria"[fontem recensere]

  • "Germana" non est forma adiectivi, sed femininum incolam Germaniae significat. Adiectivum est "Germanicus, -a,- um".
  • "Germanus" est incola Germaniae (masculinus aut femininus). Ergo:

"Germani patria" est patria incolae Germaniae, i.e. patria Germanica.

  • "Germani patria" etiam est pars primi carminis nationis Germanicae ante 1866: "Was ist des Deutschen Vaterland?", i.e. "Quid est Germani patria?", cuius versus facti sunt ab E. M. Arndt (1813), et cuius melodia composita est a G. Reichardt.
  • Attende ad sequentiam vocalium ab syllaba tertia: In "(pro Ger)mana patria" sequentiam "a a a i a", in "(pro Ger)mani patria" sequentiam "a i a i a", quae iucundius cani potest, audimus. --Bachmai 21:17, 4 Februarii 2008 (UTC)

Postremus versus carminis: "Patria Germanica" et aliae versiones[fontem recensere]

Prima versio huius versus erat: "Tu Germana patria"; sed verbum "Germana" non est adiectivum, ut in sectione praecedenti dixi. Posset substitui a "Tu Germani patria". Melior esset hic finis: "Flore, nostra patria!" aut "Flore, tu Germania!". Hae versiones non sunt accuratae translationes versus Germanici: "Blühe, deutsches Vaterland". Itaque hanc accuratam translationem faveo: "Patria Germanica", ubi tantum verbum "Flore" omissum est. Sed id verbum in versu praecedenti apparet; repetitio non est necessis. Praeterea "Patria Germanica" unica accurata translatio Germanici termini "deutsches Vaterland" est, qui bis apparet in versione originali. Itaque saltem semel appareat in translatione. --Bachmai 21:17, 4 Februarii 2008 (UTC)


Nationalhymne[fontem recensere]

So gut ist mein Latein leider nicht als dass ich es schreiben könnte. Zum Lied der Deutschen, es ist nicht mehr so, dass es Nationalhymne ist und nur die 3. Strophe gesungen wird. Seit einem Briefwechsel zwischen dem Bundespräsidenten v. Weizsäcker und dem Bundeskanzler Kohl ist nur noch die dritte Strophe deutsche Nationalhymne.

Zwar mag concordia (was ja rückübersetzt Mitherzigkeit bzw. Einherzigkeit heißen würde)die wortwörtlich Überstzung von Einigkeit sein, zu fragen ist aber ob Hoffman v. Fallersleben nicht aber unitas meinte.

Why is writed in german?? if it's latin wikipedia, so write in english or latin, for understanding, please! (o al menos en una lengua derivada del latín). The latin was an international language while the german never was it. --Karlven 21:09, 26 Iulii 2010 (UTC)
In disputationibus omnes linguas accipimus. Andrew Dalby (disputatio) 11:17, 27 Iulii 2010 (UTC)
Waaah!.jpg
98.151.32.223 04:30, 3 Augusti 2010 (UTC)

Saltus[fontem recensere]

Definitio verbi "saltus" non est in vicipedia Latina. In pagina http://www.albertmartin.de/latein/ legi, saltum esse 25 centurias (12,5 km²). Scientia mea linguae Latinae non satis est. Ideo scribere pagina nova non possum. --Huben-soell [die 17 Maii 2011]

Saltus antiquus perperam cum chiliometro quadrato assimulatus est. Verbum removi et numeros reformulavi. Gratias tibi ago! Lesgles (disputatio) 16:17, 28 Novembris 2014 (UTC)

"Cum imperatori Gulielmo II [...] totius orbis se potiri obversaretur ..."[fontem recensere]

Quando Guliemus II totius orbis (! ) se potiri studuit? Quibus fontibus haec res demonstratur?--Bavarese (disputatio) 16:31, 3 Novembris 2020 (UTC)