Disputatio:Fulbertus Carnotensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Haec verba "sanctus agnoscitur in ecclesiis Romana Catholica et Anglicana qui" removi quia secundum en:wiki minime canonizatus est. Si en:wiki errat, debemus documenta canonizationis citare. Andrew Dalby (disputatio) 13:21, 18 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

Nemo recte ante saeculum dodecimum "canonizatum' dici potest qualiter nunc id vocabulum intelligimus. Immo usque ad hoc tempus, sancti localiter agnoscebantur, sine ulla affirmatione a Sancta Sede. Multi quos vocamus sanctos non 'canonizati' sunt. Fulbertus re vera sanctus habetur, et in libris et dictionariis sanctorum includitur. Festum eius diei 10 Aprilis caelebratur. Tergum violinae 21:12, 18 Aprilis 2009 (UTC)[reply]
Gratias ago. Id nescivi. Andrew Dalby (disputatio) 11:39, 22 Aprilis 2009 (UTC)[reply]