Disputatio:Fossa Mariannensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Fossa Mariana)

De nomine[fontem recensere]

An melius "fossa Marianensis"? "Marianus -a -um" enim mihi sonat "virginis Mariae" aut "C. Marii"; haec autem fossa non ex eis, sed ex insulis Marianis nominata est. De adiectivo cf. Thermaerobacter marianensis. Vera "Fossa Mariana" in Francia reperitur et e C. Mario nomen habet: vide Smith et en:Fossa Mariana. Andrew Dalby (disputatio) 12:52, 10 Aprilis 2020 (UTC)[reply]

Sic, Marianensis (vel Marianana ?!). Insulae ex Mariana, non Mari(a/o), appellantur, si probe dicit enwiki: "The islands were named after the influential Spanish queen Mariana of Austria following their colonization in the 17th century." IacobusAmor (disputatio) 13:14, 10 Aprilis 2020 (UTC)[reply]
Yes, Marianana is the name of a genus, so it's possible. Andrew Dalby (disputatio) 13:22, 10 Aprilis 2020 (UTC)[reply]
Insulae Mariannenses, de Marianna (Maria Anna), et binomina Artocarpus mariannensis, Aglaia mariannensis. Et insulae et fossa movendae sunt, ut videtur. Demetrius Talpa (disputatio) 14:59, 10 Aprilis 2020 (UTC)[reply]
Sed et insulae Marianae inveniuntur. Nam ambiguum est Marianus. Demetrius Talpa (disputatio) 18:04, 10 Aprilis 2020 (UTC)[reply]
Mihi Mariannae et Mariannensis placent, nam clariora sunt, originem nominis melius monstrant et a similibus certius distinguunt. Sed et alia, quae in fontibus inveniuntur, in nota aut alio modo memoranda sunt. Demetrius Talpa (disputatio) 20:12, 11 Aprilis 2020 (UTC)[reply]