Disputatio:Finitor

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Apud Senecam legimus: "hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci ὁρίζοντα vocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem." Hoc est ex Sen. Nat. V 11.3 sumptum. Hinc videlicet in contextu: Finitor vel finiens (sc. linea), seu horizon (Graece ὁρίζων).

Hoc est falsum!

Apud eundem Senecam non multo inferius (Sen. Nat. V 11.4) item legimus haec: Ergo ὁρίζων, siue finiens circulus (...). Praeterea videbis Luc. IX 496 ostendit Lybicae finitor circulus orae. Hinc cuivis patebit Latine ὁρίζοντα nec "finitorem" nec "lineam finientem" nec (procul absit) "lineam finitorem", sed circulum finientem vel circulum finitorem appellari. Confer ceterum Vocabularium Oxoniense Latinum, pagina 705, s.v. finitor (3), pagina 703 s.v. finio (1c), p. 318 s.v. circulus (3a).

Patet ex his utique ὁρίζοντα non appellari finitorem; immo ὁρίζοντα appellari aut circulum finitorem aut circulum finientem. [Omnia supra dicta scripsit 46.76.117.189, utens sine nomine, die 14 Novembris 2018.]

Vocabula Anglicum horizon in dictionariis significantia[fontem recensere]

Ainsworth (1837): circulus finiens vel finitor
White (1938): orbis finiens
Levine (1967) orbis finiens, circulus finitor
Cassell's (1968): orbis finiens, circulus finiens.
Traupman (2007): finiens. IacobusAmor (disputatio) 13:25, 23 Iunii 2020 (UTC)[reply]