Disputatio:Ferrivia metropolitana

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Non contribuenda[fontem recensere]

Scio apud Wikipedias Anglicam, Francogallicam, Theodiscam, paginam quae de hac re tractat eandem esse quam paginam de ferriviis subterraneis. Sed (ut mihi videtur) systema hominum celeriter transportandorum (sc. anglice rapid transit) comprehendunt et ferrivias subterraneas, et ferrivias super terram vel hamaxostichos, et laophoria. Melius est duas paginas retinere. A. Mahoney (disputatio) 19:20, 29 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Una sola pagina[fontem recensere]

Mihi plus rationabile et melius paret, ut pagina (n. b. bene scripta) "Ferrivia subterranea" in hac pagina subsumeretur. Bis-Taurinus (disputatio) 16:50, 22 Februarii 2015 (UTC)[reply]

Consentio ego et titulum "F. metropolitana" adoptandum suadeo, quia res gravis est "urbanitas" ferriviae, non "subterraneitas". Ferriviae subterraneae etiam celeberrimae, Londinii, Lutetiae, Athenis, Novi Eboraci, etc., e terra interdum emergunt! Sed quid dicit Anna? Andrew Dalby (disputatio) 08:42, 23 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Ita vero: non omnes ferriviae metropolitanae omnino sunt subterraneae; ergo, metropolitana erit melius nomen adiectivum. Optimum autem nomen Anglicum videtur rapid transit [system], quod wikipedia affirmat est "also known as metro, subway, underground, or colloquially as 'the train.' " IacobusAmor (disputatio) 12:11, 17 Aprilis 2015 (UTC)[reply]
Apud nos, Bostoniae, est "illa T" quod ferrivia nostra -- veterrima in CFA! -- se nominat "Metropolitan Boston Transit Authority" h.e. "Societas metropolitana Bostoniensis transvectionis." Maior pars est super terram. Similiter Sicagi, ubi pars clarissima est "the loop" h.e. "circuitus," super urbis vias. Censeo ergo "ferrivia metropolitana" generaliter melior titulus esse quam "f. subterranea." Sed, ut mihi videtur, debemus etiam de ferriviis subterraneis loqui, necnon de ferriviis stratariis (de quo res maximi momenti non est cursus per vias, sed pantographus et filium ferreum super viam). Haec pagina ergo de rebus generaliter, ferrivia subterranea, ferrivia strataria, etc., de generibus talium ferriviarum loquuntor. A. Mahoney (disputatio) 12:40, 17 Aprilis 2015 (UTC)[reply]
Anglice "the T" quidem, and "the MTA." Carmen notabilissime: https://www.youtube.com/watch?v=CHx4_uPv0K8. Lege etiam M.T.A. (song). IacobusAmor (disputatio) 12:54, 17 Aprilis 2015 (UTC)[reply]