Disputatio:Feretrum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quaestiones parvas sequentibus de sententiis habeo:

"Tegumine frequenter est operto ut exsequiae maiore dignitate praebeantur." Verbum 'opertum' in 'operto' mutatum est, sed estne 'feretrum' subjectum sententiae? Id est, 'feretrum saepe est opertum tegumine [instrumento].'

"Tegumine ... est opertum" in "tegumine ... est operto" mutavi, quod "opertum" credidi adiectivum esse, et ablativum qualitatis ("capite est operto") putavi aptum esse usu. Sed symbolá Anglicá ("bier") inspectá video me graviter errasse. At equidem "A bier is often draped with cloth" Latine "(feretrum) saepe tegimine ambicitur" vel "(f.) tegimine ambici solet" reddiderim. --Neander 19:20, 12 Martii 2009 (UTC)[reply]

"sarcophagus est positus ut vel in medio (aperte, ut omnes laudare possint) iaceat." 'In statum' posuerat pro "in medio," cum in pagina anglica adsit comma "lie in state," quae sententia technica est referens ad tempus cum cadaver in medio capso est positum ut omnes id videant priusquam supultum est.

Discrimen etiam inest paginis anglicis inter "lie in state" et "lie in repose," quorum ille ad homines publicos laudandos est designatus, hic ad homines privatos. Si "iacere in statum" tibi non placet, fortasse "iacere in speciem," "in conspectum apertum" vel similia. Pro "lie in repose" fortasse "iacere in quietem."

Quid putas? --Thesaurus 18:09, 11 Martii 2009 (UTC)[reply]

"Lying in state" vel "to lie in state" est idioma Anglicum, quod "statu" vix potest Latine reddi. (Francogallice, ut opinor, "lit de parade" fere 'lectus pompae', Graece autem "prothesis" 'expositio'.) Equidem "A bier is a stand on which a corpse ... is placed to lie in state" Latine "Feretrum est lectus in quo cadaver honoris causa sollemniter exponitur" fere reddiderim. Forsitan alius quis meliorem excogitet locutionem. --Neander 19:20, 12 Martii 2009 (UTC)[reply]
Mea sententia, melius est nomine (neque circumlocutione) ad "lying in state" designandum ita uti, ut commentationem de en:Lying in state scribere possimus... Sane, translatio tua huic commentationi bona est, sed non titulo commentationis! :) Mattie 18:27, 12 Novembris 2011 (UTC)[reply]

Intervici?[fontem recensere]

Would en:Catafalque be a suitable English-language equivalent? (The English page links to various other languages with similar-sounding equivalents, with the conspicuous exception of DE, which has "Castrum doloris.") 71.33.211.4 02:50, 15 Martii 2009 (UTC)[reply]

Clearly, the present article is based on en:Bier. --Neander 02:58, 15 Martii 2009 (UTC)[reply]
Ah, so it is. 67.40.157.119 06:45, 15 Martii 2009 (UTC)[reply]