Disputatio:Feles

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Insigne Vicipaediae Feles fuit pagina mensis Augusti 2013.

Cur maumant catti cattaeque? Scisne? --jasonc65

Cur? Cur non? Quid ni? Sed placet cum felibus colloqui.
"maumare" est bonum novicium.
--Iustinus 18:16, 3 Decembris 2005 (UTC)[reply]

Pantherae felire dicuntur. Etiamne feles? W. B. / 3 Nonas Dec. 2005

Non primus hoc proponis. Sed paene certus eram locum classicum exstare in quo felire dicitur pardarum marum catulientium esse, sed hic locus si exstat non est De Naturis Animantium --Iustinus 01:44, 4 Decembris 2005 (UTC)[reply]

baubari, maumari.[fontem recensere]

Fortasse "maumari" deponens potest esse, sicut canum "baubari". --jasonc65

Bene mones. --Iustinus 17:54, 31 Ianuarii 2006 (UTC)[reply]
Ambas ambobus figuras vidi.--Ioscius (disp) 23:43, 22 Augusti 2007 (UTC)[reply]

"felitionem vel maumationem, rorrum, sibilum, rugitum"[fontem recensere]

Quid significat hoc verbum rorrum? Idem quod rugitum, ut Anglice dicunt roar? Sed iam habemus rugitum ... et hae feles non rugiunt... —Mucius Tever (disputatio) 02:05, 23 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Salve Mucius. Norstedt Sueticum-Latinum dictionarium (editionis recentissimae) dicit pro roar "mugire" et "rugire". Norstedt Latinum-Sueticum dictionarium (etiam editionis recentissimae) non dicit de "mugire", "rugire", "rugitum", nec "rorrum". Tum fortasse "rorrum" aut moderne creatum est, aut scriptoris huius commentationis creatum est, aut lapse calami verbi in casu genetivo pluralis. Sed habemus "ros" (-is, m), dewdrop Anglice.
Donatello (disputatio) 13:25, 23 Augusti 2013 (UTC).[reply]
Usuarius sine nomine "rorrum" addidit in hac recensione. Censeo id delendum esse, nisi fontem possumus proferre. —Mucius Tever (disputatio) 14:51, 24 Augusti 2013 (UTC)[reply]
Sententia aliqua vitia habere videtur. Censeo delere oportet. -- Donatello (disputatio) 17:02, 24 Augusti 2013 (UTC).[reply]

de generibus felium[fontem recensere]

Tribuimusne felem generatim generi masculino aut feminino? Modo sic modo sic mihi quidem, ut sum scrupulosus, displicet. Sed suadeo ad femininum. Utcumque erit, nonnulla rescribenda fore videntur. --Bavarese (disputatio) 10:39, 6 Iulii 2018 (UTC)[reply]

Feminino, certe. Nescio qua de causa commune genus iam in prima paginae versione ei ascriptum est, nam omnes haec lexica dicunt ea feminini generis esse. Lesgles (disputatio) 07:42, 7 Iulii 2018 (UTC)[reply]