Disputatio:Faunus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

l'après-midi[fontem recensere]

Lingua Latina classica non praebet substantivum ad exprimendum tempus postmeridianum. Ita vocem post-meridiem fauni aptum puto non esse; respondet enim interrogationi, quando res aliqua acciderit: non ante, sed post meridiem facta est. Romani de tempore postmeridiano loquebantur. Fortasse in huius operis nomine Latino voce abbreviata (sicut egoquidem conatus sum) <tempus> postmeridianum utimur, donec aptius verbum proferetur? [Ait Bavarese noster.]

Probe dicis, amice, quia "afternoon" = postmeridianum tempus in D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary, ed. quinta (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), p. 655; idem autem nomen = postmeridianum tantum in John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), p. 461. IacobusAmor (disputatio) 17:07, 7 Aprilis 2022 (UTC)[reply]
Ciceronis "postmeridianum tempus" facile imitari possimus, sed forma brevior quoque non displicet. Lesgles (disputatio) 17:01, 7 Aprilis 2022 (UTC)[reply]