Disputatio:Rima (poësis)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

An possumus brevius? (Extremorum verborum similis sonitus mihi dicit, e.g., extrema regis Georgii V verba "Bugger Bognor.")[1] Consonatio? Andrew Dalby (disputatio) 12:23, 18 Iunii 2015 (UTC)[reply]

  1. Mi paenitet: si en:wiki vera dicit, non fuerunt extrema regis verba :)
"Extremorum verborum similis sonitus" mihi videtur non definiendum (lemma) esse sed definiens; velut: [X]definiendum est [extremorum verborum similis sonitus]definiens, ubi X = homoeoteleuton vel rima (apud Pitkäranta). Neander (disputatio) 17:54, 18 Iunii 2015 (UTC)[reply]
Recte dicite; hunc titulum ad tempus optavi, nam melius non inveneram. De hoc usu extremi, cf. in extrema oratione, i.e. "in extrema parte orationis", non "in ultima oratione". Ut Neander autem dicit, verum lemma non est. Differentia inter homoeoteleuton et rhyme non mihi clara videtur; vide e.g. opiniones in fr:Homéotéleute#Rime et homéotéleute, itaque censeo non bonum eos miscere. Fortasse rima est optima, dummodo discretionem ab antiqua vocabuli significatione ("hiatus") facimus. (Bugger rhyme!) Lesgles (disputatio) 18:28, 19 Iunii 2015 (UTC)[reply]
Verbum "rima" laete accipio si in textu Latino (etiam recente) reperitur. Nunquam vidi ...
OK, OK, iam repperi apud auctorem Constantino Nigra, qui anno 1869 de carminibus Latinis saec. IV et V scripsit. Textum habetis pag. xxxi (magnificare oportet!). "Assonantia finalis vel rima ... primum occurrit in hymnis Latinis ecclesiae mediolanensis ..." Quo lecto, possumus (mea mente) aut "assonantia finalis" aut "rima" eligere. Andrew Dalby (disputatio) 18:50, 12 Decembris 2017 (UTC)[reply]
Vide etiam DMLBS, "rima": "1392 fecerunt quandam ~am in Anglicis verbis ‥ que ‥ ~a sequitur in hec verba: in the contre herd was we / that in our soken schrewes shuld be / with al for to bake AncIndict 116 m. 11." Et "rimare, rimiare". Definitio "rhyme" reperitur etiam in concidentia, consonantia, euphonia, sed haec omnia ambigua sunt. Lesgles (disputatio) 19:21, 12 Decembris 2017 (UTC)[reply]