Jump to content

Disputatio:Equilinum-Litus Trium Portuum

Page contents not supported in other languages.
Partem novam addere
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Equilinum et Trium Portuum)
Latest comment: abhinc 13 annos by Andrew Dalby

"Caballinus et Tres Portus"? Fontem desideramus et certe desiderabimus. Timeo, ne haec translatio phantastica fiat norma lectoribus. Ideo valde suadeo, ut in tempus nomen assumamus "Caballino-Triportus" quod, etsi etiam sine fonte sit, expeditius saltem et probabilius sonat. Neander (disputatio) 23:03, 3 Septembris 2012 (UTC)Reply

Sacreum, cur putas "Equilinum et Trium Portuum" melius esse quam "Caballino-Triportus"? Neander (disputatio) 07:05, 13 Septembris 2012 (UTC)Reply
Nobis non licet nomina Latina fingere, o amici. Si hoc municipium e duobus veterioribus conficitur, nobis oportet aut (a) nomina separata modo simplici coniungere (si nomina Latina re vera reperiuntur), aut (b) nomine Italico hodierno uti sine conversione. Suadeo igitur "Cavallino-Treporti". Andrew Dalby (disputatio) 17:30, 16 Septembris 2012 (UTC)Reply
Fontes ab auctore allati fortasse approbari debent. Si Litus ex fonte additur, etiam genetivus pluralis (Trium Portuum) sensum recipit. Neander (disputatio) 19:42, 16 Septembris 2012 (UTC)Reply
Ita: fontibus probatis, "Equilinum et Litus Trium Portuum" laete accipere possum. Andrew Dalby (disputatio) 20:03, 16 Septembris 2012 (UTC)Reply