Disputatio:Equilinum-Litus Trium Portuum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Caballinus et Tres Portus"? Fontem desideramus et certe desiderabimus. Timeo, ne haec translatio phantastica fiat norma lectoribus. Ideo valde suadeo, ut in tempus nomen assumamus "Caballino-Triportus" quod, etsi etiam sine fonte sit, expeditius saltem et probabilius sonat. Neander (disputatio) 23:03, 3 Septembris 2012 (UTC)[reply]

Sacreum, cur putas "Equilinum et Trium Portuum" melius esse quam "Caballino-Triportus"? Neander (disputatio) 07:05, 13 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Nobis non licet nomina Latina fingere, o amici. Si hoc municipium e duobus veterioribus conficitur, nobis oportet aut (a) nomina separata modo simplici coniungere (si nomina Latina re vera reperiuntur), aut (b) nomine Italico hodierno uti sine conversione. Suadeo igitur "Cavallino-Treporti". Andrew Dalby (disputatio) 17:30, 16 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Fontes ab auctore allati fortasse approbari debent. Si Litus ex fonte additur, etiam genetivus pluralis (Trium Portuum) sensum recipit. Neander (disputatio) 19:42, 16 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Ita: fontibus probatis, "Equilinum et Litus Trium Portuum" laete accipere possum. Andrew Dalby (disputatio) 20:03, 16 Septembris 2012 (UTC)[reply]