Disputatio:Engelbertus Kaempfer

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine Kaempferi Latino[fontem recensere]

Cum nomina auctoris ad libros eius posita comparo, praenomen Latinum Engelbertus legitur. Cognomen autem mihi dubium est; nam ut in omnes casus flectitur, sic casus nominativus Kaempfer videtur esse. Movendum ergo ad Engelbertus Kaempfer puto esse. Quod, nemine contradicente, faciam. --Bavarese (disputatio) 08:51, 12 Septembris 2019 (UTC)[reply]

Nominativus nominis casus videtur Engelbertus Kaempferus. Etiam vide casum genetivum. IacobusAmor (disputatio) 13:12, 12 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Nomen "Kaempferus" multoties in "kaempferus"&source=bl&ots=9QYfAlq6Yn&sig=ACfU3U2v6V1ujvxmKPPcSAlY2kUHimgFHQ&hl=la&sa=X&ved=2ahUKEwizt7_lgczkAhXKz4UKHau8A9cQ6AEwBnoECAgQAQ#v=onepage&q="kaempferus"&f=false hac pagina videtur. Etiam titulum habemus operis Kaempferus Illustratus,seu explicatio plantarum Japonicarum. Andrew Dalby (disputatio) 19:29, 12 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Tantum in titulis librorum a Kaempfero conscriptorum nomen Latine versum (sc. casu nominativo dictum) quaesivi et non repperi. Sed miror, quod apud permultos, qui de eo scripserunt, quamquam nomen eius declinant, tamen nomen non "Kaempferus", sed Kämpfer multoties legitur, immo in libro quodam ab Iacobo communicatum (in nexu, quod hodie aperire non possum). --Bavarese (disputatio) 06:54, 17 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Possumus ergo in prima sententia scribere "Engelbertus Kämpfer seu Kaempferus", notis subiunctis. Tibi, ut qui de nomine quaesiveris, licet hoc aut illud cognomen praeponere sicut tibi melius videtur, mi Bavarese. Certe praeferre licet formam, qua aut ipse aut librorum ipsius editor usus est. Andrew Dalby (disputatio) 08:11, 17 Septembris 2019 (UTC)[reply]