Disputatio:Draco volans

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quamquam "draco volans papyraceus" fonte extravicipaediano confirmari videtur, puto hoc lemma parum aptum esse, namque inhabili longitudine est, ac draco iste non volat sed volitat, nec semper ex papyro factus est. Equidem puto hanc rem simpliciter draco appellari posse. Quamquam primum signi militaris vice functus est ab aetate Traiani imperatoris, speciem habet admodum similem eius draconis, qui in imagine ostenditur huic paginae adiunctà. Cf. Amm. 16.10.7 "eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum." Neander (disputatio) 10:11, 18 Maii 2013 (UTC)[reply]

Kite, verbum Anglicum quod hanc rem significat, est idem verbum quod aves familiae Accipitridarum significat, inter quas genera Accipiter, Aquila, Milvus. Significatio huius ludibrii ex significatione harum avium orta est. Verba kite (avis) et kite (ludibrium) sunt eadem res, quae ex cȳta Anglica antiqua deducta sunt. Ergo verba Latina aquila, accipiter, milvus ad hoc ludibrium in conloquio vulgare fortasse pertinere possunt. Vide quidem locutionem aquila chartacea in Helf. IacobusAmor (disputatio) 12:12, 18 Maii 2013 (UTC)[reply]