Disputatio:Demiurgismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Oportet[fontem recensere]

Oportent inesse in lemmate indicia de creationismo Christiano? Modo conceptionem putem ut describamus in lemmate, de religionibus ipsis subter.--Ioshus (disp) 23:07, 12 Martii 2007 (UTC)

De quo sit demiurgus[fontem recensere]

Cassell's nobis monet verbum demiurgus significare solum 'the highest magistrate in certain Greek states'. IacobusAmor (disputatio) 12:10, 1 Maii 2012 (UTC)
Lexico Cassell's inserere oportet Tertullianum, Adv. Valent. 24, ubi idem verbum significat "The Maker of the World": ita Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus, vide hic. Andrew Dalby (disputatio) 12:20, 1 Maii 2012 (UTC)
Tertullianus circa annum 160 natus est. Aetas autem Latinae Classicae, secundum Cassell's, ab anno 200 a.C.n. ad annum 100 patet, operibus Iuvenalis († saeculo secundo ineunte), Taciti († circa 120), Suetonii (†140) non exclusis. IacobusAmor (disputatio) 12:38, 1 Maii 2012 (UTC)
Et nos post annum 100 nati sumus: si Cassell's recte iudicat, impossibile erit nobis linguam Latinam classicam scribere. Andrew Dalby (disputatio) 12:46, 1 Maii 2012 (UTC)