Disputatio:Correctio politica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Rectitudo nomen substantivum non classicum?[fontem recensere]

Consilium apud Cassell's: "correctness, express by adj." IacobusAmor (disputatio) 02:55, 2 Octobris 2012 (UTC)[reply]

Rectitudo politica[fontem recensere]

Vel decorum civilis ? honestas publica ? &c. IacobusAmor (disputatio) 02:55, 2 Octobris 2012 (UTC)[reply]

Nomen Anglicum sententiam pessime exprimit: hic enim, nisi fallor, praecipue de verbis et sententiis loquimur. Fortasse igitur "Oratio obtemperata" seu "Sermo obtemperatus". Andrew Dalby (disputatio) 08:49, 2 Octobris 2012 (UTC)[reply]
Non solum de verbis et sententiis, sed etiam de actionibus agitur. ¶ Pro dictionibus supra propositis, quippe quae sensum multiplicem huius dictionis Anglicae, political correctness, vix reddere possint, ego pro mea parte correctionem politicam proposuerim: non quod, quid significet, luce clarius sit, sed quod translatio admodum simplex arcanorum illorum verborum Anglicorum esse videtur. Neander (disputatio) 15:30, 11 Decembris 2015 (UTC)[reply]
Consentio ego ... Andrew Dalby (disputatio) 15:42, 11 Decembris 2015 (UTC)[reply]
"correctness, express by adj." Ergo politica correcta ? IacobusAmor (disputatio) 21:20, 11 Decembris 2015 (UTC)[reply]
Non contra dico ego. Animadverto rectitudinem politicam in lexico Russico-Latino reperiri. Rectitudo, status hominis recti, mihi magis placet quam correctio, actio corrigendi. Si rectitudo non est verbum classicum, neque est substantivum politica (etiam adiectivum rarum est). Lesgles (disputatio) 02:45, 12 Decembris 2015 (UTC)[reply]
De titulo ambigere nolo. Pro correctione politica, si displicet, per me dictio melior substituatur, dummodo ad veritatem dictionis (mea quidem opinione arcanae) political correctness satis diserte referatur. Alterius "decorum" alterius dedecorum esse videtur, ut ex altercatione de "PC" annis 1990 orta apparet. Qua de causa, num titulo Anglico utendum sit, primum a me ipso quaesivi. Neander (disputatio) 07:29, 12 Decembris 2015 (UTC)[reply]