Jump to content

Disputatio:Concentus ad violinam (Tsaikovski)

Page contents not supported in other languages.
Partem novam addere
E Vicipaedia
Latest comment: abhinc 5 menses by Grufo in topic De affricata muta palato-alveolari

De affricata muta palato-alveolari

[fontem recensere]

Si quis forte miretur, cur Tsaikovski scripserim contra Čajkovskij in Vicipaedia vulgo adoptatam, ita respondere volo. Nomen compositoris [tʃ] affricatâ incipit, quae a phoneticis "affricata muta palato-alveolaris" appellatur. Qui sonus linguae Latinae defuit. Aliis in linguis varii sunt modi, quibus haec consonans affricata orthographice exprimatur, sicut Č = Ç = Ч = Ch = Cz = Tj = Tsj = Tch = Tsch. Quas constat ex conventionibus localibus natas esse, nec ullam aliis, quia propior veritatem sit, praeferendam. Omnes litterae aut earum coniunctiones antiquis Romanis arcanae ignotaeque erant, excepto CH quam [kh] pronuntiabant. § Cicero, si nomen compositoris nostri audisset, fere [tsaikovski] percepisset, et ita fere litteris mandasset. Ita quidem Graeci, et antiqui et hodierni, fecerunt, sicut ex Τσαϊκόφσκι (Tsaikofski) apparet. Neander (disputatio) 16:36, 5 Septembris 2025 (UTC)Reply

Cum tua hypothesi concordo, Neander. Sed qui “Čajkovskij” scribit nomen barbarum, Russice pronuntiandum (etiam in contextu Latino), evocat. Credo nomina nobis relinquenda esse barbara nisi aliquem fontem nominum latinizatorum invenimus. --Grufo (disputatio) 20:13, 5 Septembris 2025 (UTC)Reply
Quia v dicitur [u], nonne a Cicerone legitur nomen Tsaikovski [tsaikouski]? Melius ergo litterae Tsaikofski vel etiam Tsaicofsci? IacobusAmor (disputatio) 02:50, 6 Septembris 2025 (UTC)Reply
@Andrew Dalby? IacobusAmor (disputatio) 02:53, 6 Septembris 2025 (UTC)Reply
Bene pronuntiatum soni peregrini /v/ animadvertisti, Iacobe. Si nonnulli soni novi sunt Ciceroni imitandi (/v/, /tʃ/), cur tantummodo /tʃ/ at non /v/ latinizare? Attamen credo litteram “v” in pronuntiatu Russico nominis “Čajkovskij” articulari /f/. Si verum est, mihi videtur propositum Neandri ad “Tsaikofski” vertendum esse. Hoc dicto, tam “Tsaikofski” quam “Tsaikovski” credo fontem requirere, at non Čajkovskij, quod est mechanica translitteratio. --Grufo (disputatio) 21:48, 11 Septembris 2025 (UTC)Reply

Grufo, scripsisti: "Si nonnulli soni novi sunt Ciceroni imitandi (/v/, /tʃ/), cur tantummodo /tʃ/ at non /v/ latinizare?" His tibi verbis respondere volo: Non sonorum phoneticorum notas, sed litterarum graphicarum notas translitteramus. Inspiciamus nomen Russicum Чайковский.

  • Ч littera (phonetice [tʃ] ) Č litterà translitterari non potest, quia haec nota linguae Latinae deest. Cum Ч auribus ferme [ts] sonet, naturale est Latine Ts scribere.
  • Nomen compositoris nostri duas continet diphthongos, quae sunt ай et ий, quarum illa ai scribitur, haec autem, quia Latinae deest, i translitteratur. (aj, ij ad Latinitatem non pertinent.)
  • Quod ad quaestionem tuam attinet, nonne consentaneum est v litterà uti in translitteranda в Russica? De scriptione agitur, non de pronuntiatione.

Neander (disputatio) 17:05, 13 Septembris 2025 (UTC)Reply

Sed soni /tʃ/ et /ts/ inter se differunt, haec sit approximatio tantum. Alia quaestio: si haec proponitur forma latinizata, cur littera [k] ad vicem litterae [c] (i.e. “Tsaicovsci”)? Latinitate puriore [k] est vetus littera Etrusca tantummodo ante litteram [a] scribenda (e.g. “Kalendae”). Si divinare vellem quomodo Cicero “Чайковский” scripsisset si nomen oppetivisset, fortasse meum responsum esset “Tsaecofsci” aut simplicius “Saecofsci” (diphthongus [ai]/[aj] Latine saepe ad [ae] vertebatur – e.g. “Αἰνείας” > “Aeneas”). Credo multos “gradūs Latinizationis” esse possibiles (“Tsaikovski”, “Tsaicofsci”, “Tsaecofsci”, “Saecofsci”, et cetera), sed etiam credo Vicipaediam sufficienti auctoritate carere ut Latinizationem cognominis proponat, quoniam translitterationes et latinizationes traditiones peculiares sequi solent. --Grufo (disputatio) 18:23, 13 Septembris 2025 (UTC)Reply

Cur “ad violinam”?

[fontem recensere]

Cur “ad violinam” et non “violinae” (gen.)? --Grufo (disputatio) 20:14, 5 Septembris 2025 (UTC)Reply