Disputatio:Civitates Foederatae Micronesiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen commentarii, ordo verborum, etc.[fontem recensere]

Ait 93.138.122.241, usor sine nomine: "Latinitas mala partim ameliorata (= very bad 'Anglatin' pidgin), titulus superior inversus etiam falsus!)." Recte in universum mones, amice, de ordine verborum, sed hoc in loco, nomen Foederatae Micronesiae Civitates‎ ordinem verborum purissimae Latinitatis ostendere videtur; vide commentarium Hyperbaton. Nomina autem commentariorum, ut monuit noster Neander, canonicum linguae ordinem plerumque sequi debent; ergo nos non tuum Micronesiae Civitates Foederatae, sed Civitates Foederatae Micronesiae (ex exemplari Civitates Foederatae Americae) fortasse scribere debemus. Similiter, verba oeconomica FMC activitas in verba activitas oeconomica FMC mutasti, sed fortasse, quia haec locutio non est nomen commentarii, oeconomica FMC vita quibus legant etiam erit accepta. Neander, si ades, da (ut fantur Anglici!) nobis tuam opinionem!‎‎ IacobusAmor (disputatio) 13:23, 18 Martii 2012 (UTC)