Disputatio:Chisinovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen[fontem recensere]

Pagina contra mores ad Chisla Nova mota est quia hoc nomen non a fontibus fidelibus corroboratum est sed a commentatione etymologica in diario interretiali (blog) edita. Igitur rursus movi, sed, si re vera fontes fideles illius nominis exstant, possumus accipere. Notam de fonte hic subiungo. Andrew Dalby (disputatio) 14:44, 9 Novembris 2014 (UTC)

Chisinovia secundum Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum: Supplementum referens nomina Latina vulgaria (1985), p. 81 et [1]. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 13:05, 15 Ianuarii 2018 (UTC)

Bene repperisti! An paginam movere oportet? Andrew Dalby (disputatio) 14:22, 15 Ianuarii 2018 (UTC)