Disputatio:Chianti (vinum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De nomine[fontem recensere]

Nullo fonte usque adhuc adducto, recte movisti, mi Neander. Sed fontes de nomine reperire possumus.

In hoc documento verba "in Clantis" sexies reperis, "in plebe" seu "plebatu S. Marcellini in Clantis" p. 18 et alibi, "plebatus S. Felicis in Clantis". Alibi per Googles reperio "in Clanti regione", nomen oppidi "Clantiani" (Italice "Chianciano Terme"), nomen adiectivum zoologicum "clantianus". In libro Andreae Baccii De naturali vinorum historia indicationem "Vallis de Clanti in Hetruria vina ... p. 206" in indice habes. In hac pagina, inter etymologias opinabiles multas, citationem veram habes "terra qui vocatur Clantio".

Atque si paginam 306 [sic] libri Baccii legis, auctor ibi de vinis "vallis de Chianti" disserit. Reperis et alibi "Chiancianus oppidum prope Politianum". Oenologi geographique inter "Clanti, Clantianus" et "Chianti, Chiancianus" haesitabant. Andrew Dalby (disputatio) 09:12, 22 Maii 2017 (UTC)

Hoc -chia- profecto est locutio Italiana pro -cla- locutione Latina: vide Machiavelli pro Maclavellus et chiara pro clara et chiamare pro clamare. Similiter habemus -chio- vocem Italianam pro Latina -cl(o/u)- : vide occhio pro oclus (oculus). Ergo ut videtur Latina [clV] → Italiana [cjV]. Unde Clantianus Latina, Chianti(ano) Italiana, et Chiantianus quasi Italiano-Latina. IacobusAmor (disputatio) 14:25, 22 Maii 2017 (UTC)
Andrea, quam optimum praebuisti testimonum toponomasticum Clantorum, sed nonne Chianti nota mercatoria est? Cum nostrum non sit notas mercatorias Latine reddere, titulum originalem ab emendatione Nuadae defendi. Cum de notis mercatoriis agitur, optimum mea quidem opinione testimonium id est quod in pittacio scriptum est. ¶ Iacobe, profecto ista mihi quam notissima sunt, quam ob rem Nuadam, quod hac lege phonetica abusus esset, leviter vituperavi. Neander (disputatio) 10:13, 23 Maii 2017 (UTC)
Gratias ago propter responsum tuum, Neander! "Appellatio originis verificati" non est nota mercatoria, sed fortasse apud nos sub eadem regula comprehendi oportet. Incertus sum. Nota enim mercatoria nomen novellum esse debet, omnibus fere linguis accipiendum: mercator non potest verbum iam exstans, variis linguis iam convertibile, lege sua incarcerare. Nomina autem vinorum geographica, sicut vinho do Porto, Bordeaux, Champagne, Tokay iam ante definitiones appellationum hodiernas per saecula multa tam linguis vulgaribus quam Latine usitata sunt. De nomine vinorum Chianti Latine vertendo fontes paucos satis ambiguos repperi, sed "vinum Burdigalense", "Campaniense", "Portuense", "Tokaiense" et alia in multis fontibus Latinis recentioribus invenimus. An nomina talia Latina abiudicari debent? Haud suadeo! Andrew Dalby (disputatio) 12:54, 23 Maii 2017 (UTC)
PS: Si ea quattuor nomina vinorum Latina apud Google quaeris, multa utilia de usu medicinali in libris saec. XVIII et XIX reperies :) Andrew Dalby (disputatio) 12:59, 23 Maii 2017 (UTC)
Gratias pro responso tuo peritia pleno. Qui nomen plurale tantum Clanti retinere vult, tum scilicet etiam Chianti Classico Latine reddere vult Clanti Classici, et verbum praedicatum in plurali habere ("Clanti sunt vinum Italianum ..."). Nisi maioritati placet Chianti notae mercatoriae instar, suadeo titulum ita mutari, ut Vinum Clantianum sit. Per me utcumque fiat, nam obiter in hanc commentatiunculam incidi. Neander (disputatio) 07:33, 24 Maii 2017 (UTC)