Disputatio:Cerasus (pomum)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Cerasus)

fructum aut pomum? fructum=produce,crops versus pomum=fruit,apple, fruit tree--Rafaelgarcia 03:01, 7 Octobris 2007 (UTC)[reply]

Quis latine scribentium scriptorum antiquorum pomum cerasi drupam nominavit? (Quae vox mihi magis Anglica - drupe dico - esse quam Latina videtur.) --Bavarese (disputatio) 15:23, 1 Maii 2019 (UTC)[reply]

Vocabulum apud antiquos nescio, sed botanistae hodierni vocabulo drupa utuntur. Apposita verba botanica in William T. Stearn, Botanical Latin: History, Grammar, Syntax, Terminology and Vocabulary, ed. 3a (Londinii: David & Charles, 1983), p. 418, sunt drupa et drupeola et drupaceus. IacobusAmor (disputatio) 16:24, 1 Maii 2019 (UTC)[reply]
Re vera est antiquum verbum Latinum, sed ab auctoribus classicis de olivis tantum adhibitum! Carolus Linnaeus hoc verbum in descriptionem generalem cuiusdam fructuum formae usurpavit. Igitur, si "cerasus est drupa" scribimus, non Latinitate barbara, sed scientifica utimur, sicut Iacobus iam dixit. Verbum Franco-Anglicum satis rarum drupe e Latino mutuatum est. Andrew Dalby (disputatio) 16:30, 1 Maii 2019 (UTC)[reply]