Disputatio:Catharina Várkonyi-Weisz

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Initium falsum[fontem recensere]

τὸν ἥττω λόγον κρείττω ποιεῖν - quare non praesentare homines vivos prima vice in Vicipaedia nostra Latina, quibus nondum sunt paginae in aliis linguis? Si pagina ipsa bene facta est fortasse et minoris momenti homines libenter accipiamus. SED: Si homo qui paginam instituerit rem quandam adhuc valde vicificandam reliquit, paucissimis verbis exaratam et sine diligentia, res vix placet. Tunc multo melius: aut nulla pagina aut pagina deleta. Veniam peto - sed qualitas Vicipaediae servetur! - Giorno2 (disputatio) 16:05, 28 Iunii 2022 (UTC)[reply]

De hac cantrice usque adhuc fere nihil scimus: qua in urbe, quo anno (quo saeculo!) nata sit; ubi quibusque praeceptoribus studuerit; ubi, quae opera, quo doctore, cuius approbatione cantitaverit. Si Lutetiae docet, an apud academiam quandam docet? Si quis fontem externum (non ab ea scriptum, sed ab alio) de vita, de successu addere potest, paginam -- iam bene scriptam -- retineamus! Paginas iam apud alias Vicipaedias scriptas minime quaero -- si primi de aliqua re scribimus, optime -- sed necesse est res utiles lectoribus praebere. Andrew Dalby (disputatio) 17:22, 28 Iunii 2022 (UTC)[reply]
Ita est. Addam hoc: pagina domestia mulieris utique est unde multa (anno nativitatis salvo!) carpere possumus. Si Vicipaedianus qui paginam instituerat istas res e vernaculari in Latinum convertisset deletionem non postulavissem. Res non ferenda ecce: ideam habere et alios ad laborem invitare. - Giorno2 (disputatio) 18:30, 28 Iunii 2022 (UTC)[reply]